in orbe
300 tarandri occisi sunt fulminibus tempore procellae ingentis, quae die Veneris Norvegiam vastabat.
Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln. - 27/08/2016 15h32
in orbe
Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos
vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum terrae motus qui Umbriam vastavit. - 25/08/2016 10h38
in orbe
Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum. *** Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus. - 24/08/2016 10h54