Commentariolus lexicographicus


Deinceps breviter exponam verba nova, aut sensu novata, aut in Latinum e
modernis linguis inducta, eorumque fontes quibus usus sum in narratiuncula
conserenda.

- organizatio-onis, f. hujus verbi sensus indicat institutum quoddam in
modum organi sive instrumenti ad varie sed consilio agendum excogitatum.
Etiam significare potest inceptum instituti cujusdam propositum ad res
varias aggrediendas secundum rationes et consilia praeconstituta. Quod ad
verbi fontem attinet, inveni verbum in lexico c.t. Calepinus novus
Fundationis Melissae atque Musei Domus Erasmianae, anno 2002 º Bruxellis
edito. Quo in lexico, ubi refertur vox "organizatio" mentio fit lexici Du
Cange, VI, p. 63 Glossarium mediae et infimae Latinitatis, Parisiis, 1883º.

- natatio-onis, f. ars natandi, sive athleticae aquatilis genus ubi athletae
secundum varias rationes natando exercentur. Fons : Imaginum Vocabularium
Latinum, a Sigride Albert compositum, editumque anno 1998º a domo editoria
Societatis Latinae Saravipontanae. (pag. 60)
Quo in lexico distinguuntur hae natandi rationes :
1. natatio libera
2. natatio prona
3. natatio (re)supina
4. natatio canina sive Indiana

- jactus ponderis est genus athleticae gravis ubi pondus quoddam ab athleta
maxima vi projicitur in longum.

auctor hujus narratiunculae de ludis Olympicis lectori lectricive spectatis
enixe rogat ut eum certiorem faciant de mendis syntacticis, lexicisve quae
inveniantur, ad textum emendatiorem reddendum. Ad quam rem perficiendam,
lector sive lectrix epistulam electronicam, scilicet Latine compositam,
mittat ad hanc inscriptionem : iarcius@hotmail.com
gratias plurimas.