Roma, 1 III 2005
HERMENEGILDUS GOTHOHISPANUS
Leodevigildi, Gothorum regis filius nomine Hermenegildus anno 579 uxorem duxit Inguldam virginem catholicam. Cum autem rex populusque Gothicus sequeretur fidem Arianam, princeps Hermenegildus cum uxore Hispale (Sevilla) relegatus est. Ibi tamen, iuvante sacerdote ac monacho Leandro, ille quoque ad fidem catholicam conversus est. Quod ille videtur adeo sincere ardenterque fecisse, uti statueret eo tendere, ut omnis Gothorum natio catholica fieret; proinde censeret, ad hunc finem consequendum, semet necesse esse rerum potiri.
Cum tamen ei non contigisset conamen evertendi paterni regiminis Ariani, in carcerem Tarracone coniectus est. Ibi cum respuisset condicionem Eucharistiae recipiendae ab Ariano episcopo, hac de causa proxima capitis damnatus est; quae sententia exsecuta est die 13 mensis Aprilis anno 585, scilicet quattuor annis ante quam tota Gothorum natio sub rege Reccaredo catholica facta est, quod magna ex parte evenit curā et sollicitudine Hispalensis episcopi Leandri, de quo paulo ante locuti sumus. Hermenegildus est patronus suae terrae Gothohispanicae, quae varias ob causas, sed praesertim ob cladem Arabicam et inde gradualem tantum liberationem paeninsulae Ibericae, hodie adhibet geographicum nomen Hispaniae.
Scripsit Fr. Benedykt Huculak OFM
|