Annus
2 0 0 6


Amantes toto in orbe diem Valentini agere

Amantes toto in orbe diem Valentini agere

Die XIV° mensis Februarii homines toto in orbe diem Valentini agunt: Amantibus gaudio, florum venditoribus lucro. Unde autem dies ille ortus est? Valentinus episcopus Interamnas dicitur imperatore vetante nonnullos amantes matrimonio coniunxisse. Praeterea coniugibus flores in horto suo altos donavisse. Die XIV° mensis Februarii anni CCLXIX Claudius II imperator Augustus eum propter fidem christianam decollari iussit. Mirum est eundem illum Claudium II temporibus suis gratia populari maxime floruisse. Etsi duos tantum annos imperio Romano praefuit, maximo in honore fuit, quod bellum Gothicum confecit. Itaque Constantinus quoque ille imperator Augustus praedicavit se a Claudio ortum esse. Eodem autem die XIV° mensis Februarii, quo Valentinus interiit, Romani Lupercalia agebant. Quo festo Iunoni deae dedicato puellae aedem Iunonis adibant, ut dea de viro consulerent. Adulescentes autem sortes ducebant, in quibus nomina puellarum caelibum inscripta erant. Deinde adulescentes cum puellis sortitis conveniebant et fortasse amore capiebantur. Ei autem, qui iam uxorem habebant, uxoribus hoc die flores donabant. Postea mos Romanus cum fabula Valentini episcopi Interamnatis coniunctus est.

Inde a saeculo XV° in Anglia mos est coniuges die XIV° mensis Februarii sibi dona dare. Ab colonis Britannis mos ille etiam in America septentrionali inductus est. Unde milites Americani eum post alterum bellum mundanum in Germaniam transtulerunt. Anno MCML Norimbergae primum saltatio quaedam Valentiniana locum habuit. Hodie per praeconia praecipue florum venditorum diem Valentini multi libenter agunt. Vel Sinenses interea diem hunc celebrant: Omnia vincit amor!

Scripsit Stefanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae