Annus
2 0 1 6


Demum liberi Caracasi
Venezuela. Regimen hodie captivos septem, quorum Morales, Rosales varique sapientes, liberavit. - 31/12/2016 17h24
"Et tamen vivit? Vivit"
Legatus CNN, Petrus Cook, quod Pentagonon de duce IS dixit, refellit: "Al Baghdadi vivit. Et imperat." - 31/12/2016 17h16
Pax Syriaca subnotata
Vladimirus Putin declaravit hodie: "Indutiae communes ad pacem Syriaca obsignatae." - 29/12/2016 23h17
Multatio Vodaphoni
Italia. Vodaphon propter scriptis mercaturae irregularibus decies centenarum milium (1MLN) multationem ab Antitrust accepit. - 29/12/2016 23h14
Summa astronoma periit
US. Vera Rubin, summa astronoma, quae materiam obscuram anno MCMLXXIV comperit, interiit. Hoc reperiente, nullum praemium Nobel illae. - 28/12/2016 21h05
Alma Roma in fragmentis
Roma. Insula fastigiorum duorum omnino prolapsa. Mulier quaedam ad hospitalem vix lata. Mater et filia sub ruinis, sed vivere videntur. Opitulatores auxilium tulerunt. - 28/12/2016 21h00
CM securi
Mare Internum. CM migrantes hodie in maximo opere Sentinellae Orarum servati sunt. - 28/12/2016 20h53
7.6
Cile. Terrae motus heri. 7.6 indicis Richter. Nullum maris motus. Nemo interiit. - 26/12/2016 14h24
Ave atque vale George Michael
Britannia. Georgus Michael, summus inter cantores musicae Pop, hodie domi suae periit. Madonna: "Amicum fraternum perdidi. Liberalissimus artificum musicalium." - 26/12/2016 13h56
Aleppus capta!
Syria. Legatus pro exercitu Hassadi hodie: "Aleppum recepimus!" Longissimum bellum Aleppicum omnino terminari videtur. - 22/12/2016 23h00
De nucleari potentia
US. Donaldus Trump, praeses Americanus, pro implementatione potestatis nuclearis videtur. Nam: "Nobis augenda potentia nuclearis" declaravit. - 22/12/2016 22h57
Finis Frigidi Belli, forsitan
US. Subactuarius Patrocinii McKanon Sarmatiam non iam esse in numero Pentagoni declaravit. - 21/12/2016 22h55
Nundinae Mexicanae pyroludicae vastatae
Mexicus. Nundinatio pyroludica hodie explosit. XXXVI mortui et LXXII vulnerati. - 21/12/2016 22h50
Sanguen in Aegeo
V profugi, minimum, In Aegeo Mari hodie ceciderunt. IV pueri. - 20/12/2016 22h24
De mafia Italica
Italia. XI e grege mafioso Messina-Denaro a militia civili comprehensi negotiaque seiuncta. - 20/12/2016 22h21
Legatus poenam fert
Turcia. Terrorista legatum Sarmaticum Andream Karlov interfecit. US UEque circum Russiam se contra terrorismum et vim coniungunt. - 19/12/2016 22h16
Scelus Germanicum
Berlini terroristae automatico cum curru novem homines aggrediti et occiderunt. L vulnerati. Interfector periit. A militia civili alter comprehensus. - 19/12/2016 22h11
Res Turca
Apud insulam universitariam in Kayseri, incursus kamikaze contra Omnibus. XIV mortui et LV vulnerati. - 17/12/2016 19h43
Rixa informatica
US. Donaldus Trump praeses contra Cinam propter comprehensione instrumenti electronici explorationis (drone) in Oceano se iecit: "Contumelia sine anteactis." - 17/12/2016 19h40
Neque pueris miseratio
Syria. Numquam sulcus cruentus terminare videtur. Neque puerulis misericordia. Puellula septem annos nata cum cingillo explosivo in praefectura militiae urbanae sibi mortem conscisciit. Paucum constat. Vulnerati tres dicuntur, sed testes mortui tres et vulneratus sngulus declarant. - 16/12/2016 22h59
Gentiloni de re migratoria
Brucsella. Italicus primus minister Paulus Gentiloni coram legatis UE "Multa de migrantibus exactura." dixit - 15/12/2016 18h47
Incursio informatica
Violatio in toto orbe. In Yahoo!, Cia, FBI, Alba Domus et militaribus identitatibus irruptores introiverunt. - 15/12/2016 18h42
Actuarius Rei Publicae novimus
USA. Rex Tillerson, magister delegatus Exxon Mobil. Hoc nomen Actuarii Americani a Donaldo Trump Praesidem convocati. - 14/12/2016 23h49
Res volvi in Syria videtur
Palmyra. Bombae Russae intra et extra Palmyram. IS vix consistit. Interim, seditiosi Aleppum civitatem militiae linquere videntur. - 12/12/2016 22h31
Franciscus contra bellum
Pontifex Maximus per telephonium mobile Hassad minister vocavit: "Augetote labores ad pacem adipiscendam!" - 12/12/2016 22h18
Iter Brundisium contra mafiam
Italia. Hodie Brundisii LVIII congregati Sacrae Coronae Coniunctae, gregis mafiosi Italici, a militibus rei publicae comprehensi. - 12/12/2016 21h59
Post Renzi, Gentiloni ad Collem
Italia. Paulus Gentiloni, minister externorum, a Sergio Mattarella praeside munus Primi Ministri excepit. "Nulla creatio popularis" dectractores deprecantur. - 11/12/2016 20h23
Denuo Palmirae
Syria. "Jihadistae IS in Palmiram, summam civitatum antiquarum, se receperunt." minister Barazi dixit. - 11/12/2016 20h17
Scelus Aegyptium
Cairo. Impetus contra Coptam cathedralem. XXV mortui XLIX vulnerati. - 11/12/2016 20h14
Profugi Syriaci
Hassad copias proelia contra sediotiosos pro tempore intermittere iussit. Lavrov, minister Sarmaticus externorum, "Ita" inquit "milia octo civium effugere. Sed CL milia hominum obsideri sequuntur. - 09/12/2016 20h19
Inquisitio McLaren:coniuratio civitatis
Sarmatia. Mille gymnasti pharmacis non legitimis, ob compressionem publicam, etiam Olympiados Londinii MMXII et Ludi Sociensis MMXIV gratia, abuti. - 09/12/2016 19h58
Non veniam, etiam post LXXV annos
Primus minister Nipponicus, Abe, post LXXV annos a impetu in Portus Perla (Pearl Harbour), hunc adiit. Sed "veniam non poscam" dixit. - 06/12/2016 22h48
Angela nobiscum
Germania. Angela Merkel denuo praeses electus CDU. - 06/12/2016 22h46
Aleppus Syriacis
Syria. LXXV super centum Aleppi civitatis militiis Syriacis. - 06/12/2016 22h45
Van der Bellen praeses Austriacus
Contra verticem Nationalistarum Hofer, Alexander Van der Bellen, democraticus, novus primus minister Austriacus, cum LIII super centum vicit - 05/12/2016 22h38
NO vicit
Referendum Italicum de Statuto reformando. Ad cistis, maxima copia LXX super centum, quorum LX "NO" suffragati. - 05/12/2016 22h33
Obsides liberi
Liberati hodie obsides septem Lutetiae comprehensi ab ereptore. - 02/12/2016 21h21
Autoredae incendiariae in Europa
Europol: "IS terroristicos impetus fortasse per autoredas incendiarias facturus" - 02/12/2016 21h15
"Cum U.S. contra Terrorem"
Sic hodie Vladimirus Putin, praeses Sarmatiae, declaravit. Etiam: "Hostes nolumus exceptum jihadistis" addidit - 01/12/2016 21h53
Conscientia verum medicamentum
AIDS. In pharmaciis recognitionem ad sieropositivitatem reperiendam perficere licet. - 01/12/2016 21h49
In Colombia cecidit
Aeromobilis hodie in Colombia cecidit. LXXI perierunt. - 29/11/2016 23h12
Viginti milia Aleppo effugiunt
Dissipati in Syria. Viginti milia hominum e orientale parte Aleppi fugere has horas temptant. - 29/11/2016 23h11
Farnesina non officia intermittit
Hodie filmatus, ubi Italicum virum, Sergium Zanotti, in Syria e septem mensibus vinculatum, videre possumus, apparuit. Farnesina officia sua ad eum reperiendum non intermittit. - 29/11/2016 23h07
Scelera in U.S. sequuntur
Abdul Ali Artan. Hoc nomen sicarii qui hodie, in Ohio, decem discipulos necavit. A militari sevitio urbano interfectus. - 28/11/2016 23h00
Fidelius Castro
Princeps communisticus Cubanus Fidelius Castro nonaginta annorum aetate obiit - 26/11/2016 13h41
Pyramis in glacie Austrina
Nova arcana pyramis inventa est in continenti Austrino, indicium antiqui vitae cultus - 26/11/2016 13h34
Caedes feminarum
Ab incepto anno CXVI feminae in Italia a viris et propinquis necatae sunt. - 26/11/2016 13h23
Scelus apud Hilla
Iraq. Concitationibus non finis apposita. Hodie apud Hilla, civitatem Iraqenam, autoreda explosit. LXXX pierierunt. - 24/11/2016 22h38
Austrixitus in horizonte
Hofer, primus minister Austriacus, se non omnino repellere referendum quiddam ad UE deserendam declaravit. - 24/11/2016 22h35
Incedium in Ierusaleme
"Terrorismum", ita praeses Netanyhau hodie de flammis in Ierusaleme dixit. - 24/11/2016 22h31
"Humana officia mutamento aeris relati"
Donaldus Trump, Americanus praeses, aliquid de calore aeris patet. Tametsi non putare connexionem esse prolatum sit. - 22/11/2016 23h01
Hispalis VS Iuventus (non tantum in stadio)
Certamen Hispaliensium et Italicorum turmarum "Ooligans" heri. Hispalienses in Italicos impetum fecerunt. Tribus vulneratis, nemo periit. - 22/11/2016 22h57
VII jihadisti cohibiti
Hodie, in Francogallia septem jihadisti comprehensi. Quibus Bataclan theatri relati. - 21/11/2016 21h43
"Abortum solvere licet"
Ita Franciscus Pontifex hodie declaravit. Etiam "sacerdotes universi possunt" addidit. At quaestio adsurgit: nonne licebat antea? - 21/11/2016 21h39
"Homosexualitas? Ut Nazismum"
Patriarcha Kirili hodie: "Nuptiae homoeroticae fere ut leges contra Iudeos." Dicere Ecclesiam Catholicam retrogradam esse saepe solent, sed.... - 21/11/2016 21h35
Dua saecula in glacie ad resurrectionem
Britannia. Iuvenis puella XIV annos nata, morbo cancri affecta, per dua saecla in hibernatione post mortem posita, ad resurrectionem post quietem. - 18/11/2016 23h11
Nuptiae puerorum? Non ita
Anatolia.Tumulti contra remissionem malarum licentiarum in pueris, nuptias pueriles summe. - 18/11/2016 23h08
"Nursia reficienda" UE inquit
Praeses J.C. Junker UE cathedralem Nursianam rursus se aedificaturum esse promisit. - 18/11/2016 23h05
"Adiuvabo quam maxime Trump"
Primus Minister Germanicus Angela Merkel se iuvaturam Donaldum Trump dixit. Obama de electionibus Germanicis :"Ei suffragarer." - 18/11/2016 00h01
Sanguen denuo in Mari Nostro
Novum scelus in Mari Interno: VII mortui, XCVI dilapsi. Sed XXVII servati. - 17/11/2016 23h57
Assyria Nimrud libera
Nimrud, antiquissima civitatum Assyria ditissimaque monumentis, a jihadistis deleta, a militibus Iraqeni hodie liberata. - 16/11/2016 22h44
"Nobel ei, sed..."
Robertus Dylan, qui praemio Nobel insignitus, non praemii exactioni non intererit. - 16/11/2016 22h35
"Exitote!"
Donaldus Trump quod promisit confirmat: tres (M) clandestinorum expulsi. Murus inter Mexicum et Americam instructurum. - 14/11/2016 17h26
MMXVI: calidissimus inter annos
In Marrakech officia de caelo persequuntur. MMXVI aestuosissimus annorum. - 14/11/2016 17h20
cultus
Mortuus est 82 annorum Leonard Cohen, cantator praeclarus Canadensis. - 11/11/2016 14h55
Liberae piscatoriae naves
Duo naves Italicae in Aegypto nocte retentae, hodie exemptae. - 10/11/2016 21h28
Licetne mortem includere?
Calamitas tredecim "Erasmus" discipularum defunctarum in Hispania in tabulis relata. - 09/11/2016 22h52
Donaldus Trump homo est
Donaldus Trump quadragesimus quintus primus minister Americanus factus est. - 09/11/2016 22h49
Libertas e Chaliffato Nigro
Hodie mille inter mulieres, pueros et viros milites Iraqeni in Mosul liberaverut. - 08/11/2016 22h58
Nox fatalis
Nomen primi ministri Americani cras scituri: melior vincat! - 08/11/2016 22h57
Caedes ab interno
Nunc nomen ducis sceleris Lutetiae admissi anno MMXV et in Belgio anno MMXVI novimus: Oussama Atar, XXXII annos natus, et, quod maxime obstupefacit, Belgicus cives. - 08/11/2016 22h54
Vastatio non Italiam linquit.
Procella nova in centro Italiae, apud Romam. Nunc perturbatio ad Meridiem currit. - 07/11/2016 21h55
Curdi, Deus vobiscum
Prosequi in Mosul Peshmerga non intermittunt. Arabi e Kirkuk pulsi. - 07/11/2016 21h30
politica
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
Obsequim Militi Ignoto in Italia
Magister rei publicae Italiacae Sergius Mattarella milites sine nomine hodie coluit. - 04/11/2016 20h47
Coercitio in Anatolia non consistit
Duces factionis philocurdae (HDP) Demirtas et Yuksekdag, propter incusationem "terrorismi", comprehensi. - 04/11/2016 20h43
Homosexuales terrae motus causa?
Radio Maria:"Nuptiae civiles terrae motus generaverunt." Deo gratias, Pontifex Franciscus:"Haec abalieno." - 04/11/2016 20h36
Brixitus: forsitan revocatio
Tribunal Summum Britannicum:"Senatui consulendum de Brixitu." Theresa May incipere progressum dissiociationis UE sine Senatus consensu non poterit. - 03/11/2016 14h10
Chaliffus impetum facit, sed sine gladiis
Al-Baghdadi cohortavit hodie: "Proelium contra Anatoliam et Arabiam fiat" - 03/11/2016 13h59
"Meminimus defunctos"
Franciscus Pontifex:"Exanimibus nostris oremus sed quoque iis quos nemo obsecrat. Interitus tristis. Coementerium quoque. Sed flores afferimus." - 02/11/2016 22h55
Cotidie scelus
XXII. Hic numerus migrantium hodie mortui prope Lybiam. - 02/11/2016 22h49
Nursia reficienda est
Quibus terrae motus adfecit, princeps Rei Publicae Italicae Sergius Mattarella dixit: "Omnia restruemus" - 02/11/2016 22h45
Potifex de profugis
Franciscus hodie admonuit:"Inhumanum migrantes expellere" - 01/11/2016 22h57
Hassad invincibilis videtur
Hassad dictator publice declaravit:" Honos usque ad annum MMXXI detinebo" - 01/11/2016 22h54
Ave atque vale, Tina Anselmi
Hodie Tina Anselmi LXXXIX annos natas, prima mulier inter mininstros Italicos, interiit. Sententia sua anteposita: "Nulla victoria finalis." - 01/11/2016 22h50
Novus terrae motus in Peninsula
Umbria, Aprutium, Picenum. Heri novus tremor, VII in Richter indice. Basilica S.Benedicti Nursini vastata. - 31/10/2016 14h22
Novus impetus in IS confectus
Arma iraquena nulla mora contra IS ingrediuntur. Jihadisti immo in crepundis puerorum bombas posuerunt. - 31/10/2016 14h18
Desidia in Venezuela
Detrectatio operarum hodie in Venezuela, quoniam Tribunal Costitutionis referendum ad Madurum, primum ministrum, destituendum abnegavit. - 28/10/2016 23h59
Nationalistae iterum percutit
Primus minister Magiarus Orban: "Intercessionem in migrantibus partiendis feram." - 28/10/2016 23h55
Via cessit
Italia. via statalis XXXVI, quae e Leuco Mediolanum fert, ruit. Vir periit. Quattuor vulnerati. - 28/10/2016 23h51
US abstinentia
Hodie UN de insulamento oeconomico (embargo) Cubae suffragium tulit. CXCI pro, duo abstinuerunt: US et Israel. - 26/10/2016 21h47
Italia se quatit
Hodie terra in Italia contremuit. Primus tremor roboris V.IV et secundus VI.III - 26/10/2016 21h43
Coemeterium subaqueum
Profugi. Medici Sine Finibus(DWB): "Mare Internum sepulcretum. Hoc anno MMMDCCXL mortui in itinere." - 26/10/2016 21h35
Ardere licet
Pro Catholicis: cremare sed non cinera dissipare licet. - 25/10/2016 21h46
Terroristae in Germania deprehensi
Decem viri et tres mulieres Ceceni. Hi terroristae hodie in insula in Turingia, Amburgi et Dortmund ab auctoritatibus Germanicis comprehensi. - 25/10/2016 21h43
Moenia vicerunt
Praefectus cessit: Gorini, pagus Italicus, viginti profugi, tantus numerus est, non accepentur. - 25/10/2016 21h36
Egestio (denuo) coepit
Portu Calais demum MMMMMMD profugi emoveri incipiunt. - 24/10/2016 11h57
Oppugnatio electronica in US
A violatoribus informaticis impetus maximus contra USA propagatus. FBI pervestigat. - 22/10/2016 14h29
Nomen "Mafia" titulis absit
Hodie, UE appositionem verbi "mafia" in pittaciis escarum vetavit. - 20/10/2016 21h25
in orbe
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Desidia post turpe stuprum in Argentina
Lucia Perez. Annorum sexdecim. In Argentina post stuprum periit. Mercurii die reclamatio popularis contra scelera muliebria. - 19/10/2016 22h36
Exquisitus administrator Morson
Ad facinus solvendum Fausti Pino atque Salvatoris Failla in Lybia, pervestigatio in administratorem logisticum negotii Bonatti. - 19/10/2016 22h20
Festinat lente bellum contra IS
Post victoriam in Dabiq, castrum terroristarum, paulo impetus contra Mosul moratur. - 18/10/2016 23h06
Colonia extraterrestris
Martem hodie Italia, per missionem "Exomars", contigit. - 18/10/2016 23h00
Italicus et Americanus convenerunt
Hodie primus minister Italicus Matthaeus Renzi et Barack Obama ad cenam cum excentissimo quoque Italico convenerunt. Obama: "Victoria Matthaei in referendo pro Italia erit" - 18/10/2016 22h58
Chomsky de electionibus Americanis
"Pignus de toto orbe, Trump vincens" - 17/10/2016 22h36
Paupertas in Italia
Caritas hodie: prope unus Italicus inter decem indiget. - 17/10/2016 22h33
Post procellam, pax
Nicaeae facinus: post tres menses, commemoratio publica congregatur pro LXXXVI mortuis. Iis quoque rosae albae parantur. - 15/10/2016 18h45
Democratia in America? Obama "non futura" dixit
Hodie primus minister Americae Obama publice: "Si Donaldum Trump vos decernetis, in discrimen democratiam nostram adducetis" declaravit. - 14/10/2016 23h51
Bellum Mondiale Tertium: Italia quid facere vis?
CXL milites Italia, quae NATO et Americam adiuvet,quae aciem 5000 virorum instruent, positura in Leptonia ad fines intuendos Sarmatiae dixit. Quomodo Italia se agere vult? - 14/10/2016 23h42
Demum liberae!
Hodie in Nigeria 21 puellae ab unguibus Boko Haram gregis liberantur. - 13/10/2016 22h38
Robertus Dylan nunc in rosa praemiatorum
Hodie, Robertus (Bob) Dylan praemio summo Nobel litterarum gratia, ob summam artem suarum operarum, decoratur. - 13/10/2016 22h31
Novum frigidum bellum? Fortasse non tam frigidum!
Onu sine pacis foedere,crimina belli in Syria, sanctiones contra Sarmatia: Putin parare annonas, missilium exercitationes et pacta cum Africanis nationibus, ut in aeone Sovietico, coepit. - 12/10/2016 23h03
Nunc globos incendiarios deicere desinite!
Pontifex maximus Franciscus etiam atque etiam ad cessandum conicere bombas contra cives Syrianos exhortatus est. Hodie quoque fortiter repetit:"Caedem iniquam terminaveritis. Non in nomine Dei bellum." - 12/10/2016 22h55
oeconomia
Maxima bracina mundi, Anheuser-Busch, summa 100 miliardorum dolariorum emit suam principalem aemulatricem, SAB Miller. - 12/10/2016 12h22
"Vos non linqemus sine auxilio"
Matthaeus Renzi vovit daturum 4.5 miliardos ad aedificia publica et privata reficienda in municipiis a terrae motu vastatis, etiam domus privatas secundas - 11/10/2016 22h28
Hiatus in Republicana Factione
Paulus Ryan, princeps locutorum in Curia Americana pro Republicana factione, ob suam quam maximam indignationem propter Donaldi Trump palpationes muliebres, hodie declaravit coram Americanis: "Ipse numquam tuebor Trump". - 10/10/2016 22h23
socialia
Primum in USA cives poenae capitali faventes inferiores numero sunt quam infensi qui maiores dimidia parte sunt. - 03/10/2016 18h38
politica
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
in orbe
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
in orbe
Duo pyroboli manibus facti die Lunae vespere in urbe Dresden in meschita et in sede conventuum omnium nationum displosi sunt nullo mortuo vel sauciato: exterarum gentium odium causa putatur esse. - 28/09/2016 14h51
scientiae
Societas NASA nuntiat vaporem aquarum in stella erranti Iove auxilio telescopii Hubble repertum esse: in regione Europa etiam ingentes Geyserianas scaturigines adesse. - 28/09/2016 14h48
politica
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
oeconomia
Primis sex mensibus huius anni Lutetiam Parisiorum visitaverunt milion peregrinatorum minus quam primo dimidio 2015 anni. Causam esse ictus terroristicos Parisiis Nicaeaeque. - 12/09/2016 11h00
homines
93 annum vitae agens mortua est Greta Friedman, nota photographemate d. 14 Aug. a. 1945 in platea Manhattanensi Times Square facto, cum a milite classiario Georgio Mendonsa ardentissime basiaretur. - 11/09/2016 13h49
oeconomia
Subito inopinateque mense Iulio decrevit graviter, passu 2,6%, exportatio mercium Germanarum. - 09/09/2016 09h59
politica
Antislamica factio Altera Optio Germaniae (AfD) ut 2. maxima vis evadit ex suffragatione in civitate Megalopolis-Praepomerania habita. - 05/09/2016 10h33
homines
Mater Theresa Calcutensis (1910-97) canonizata est ut sancta ecclesiae catholicae. - 04/09/2016 14h30
homines
Corruptelae accusata praeses Brasiliae Dilma Rousseff decreto senati munere abdicari coacta est.
Mortuus est 84. annum vitae agens praeclarus histrio comicus US-Americanus Gene Wilder. - 29/08/2016 23h12
in orbe
300 tarandri occisi sunt fulminibus tempore procellae ingentis, quae die Veneris Norvegiam vastabat.
Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln. - 27/08/2016 15h32
in orbe
Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum terrae motus qui Umbriam vastavit. - 25/08/2016 10h38
in orbe
Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum. *** Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus. - 24/08/2016 10h54
in orbe
Primis quattuor diebus cum civibus Norvegiae apostasin electronice perfcere liceretur, 15 milia hominum ecclesiam Lutheranam reliquerunt.
Primo dimidio huius anni fines USA cum Mexico conati sunt contra legem transgredi 26 milia puerorum parentium aut tutorum carentium. - 23/08/2016 16h39
in orbe
Saltem 51 convivae nunptiarum mortui sunt propter displosionem suicidiariam tromocraticam in urbe Turcica Gaziantep. - 21/08/2016 17h56
in orbe
Ob vulnera bellica mortuus est 10 annorum Ali Daqneesh, frater 5 annos nati Omranis Daqneesh, cuius cruore obductae faciei corporisque imago monstratur per orbem terrarum. Mater puerorum in nosocomio urbis Aleppo contra mortem pugnat. Omnes in ictu aerio sauciati sunt.
Illuvie US-civitatem Ludovicianam vastante mortui sunt 13 homines, 30 milia aliorum domum relinquere coacti. Aquis deletae sunt 40 milia aedium. - 19/08/2016 22h18
in orbe
Oeconomia Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016. - 15/08/2016 15h29
in orbe
Materia flammosa ac cultro armatus vir 27 annorum, verisimiliter mente captus, necavit mulierem & sauciavit sex alios homines tramine vectos in Helvetia. - 14/08/2016 14h46
oeconomia
Vetustissima argentaria mundi, Banca Monte dei Paschi di Siena, laborat 50 miliardis euronum "pecuniae male creditae", nuntiaverunt magistratus Itali. - 14/08/2016 14h19
oeconomia
Primo mense in mercatu ludus Pokemon Go collegit 200 miliones dolariorum lucri, quod numquam adhuc in historia applicationum sophophonalium evenit: Clash Royale generaverat 100 mln dol., Candy Crash Soda Saga - 25 mln dol. - 08/08/2016 23h09
in orbe
13 convivae cenae natalis mortui sunt Rotomagi (Rouen) Gallorum in incendio, quo caupona corrrepta est. Fontem ignis fuerant candelae nataliciae.
Duces Persarum prohibuerunt Pokemon Go ludere in Irania. - 06/08/2016 14h53
politica
Secundum novissimam demoscopiam stationis televisificae CBS, candidata Democratarum in munus praesidis USA Hilaria Clinton grata est 46% civium, candidatus autem Republicanorum Donaldus Trump - 39%. - 01/08/2016 17h11
in orbe
Flammis rapto aerostato super Texiam fluitante 16 peregrinatores vitam amiserunt. - 30/07/2016 21h10
in orbe
Coniuratione militum a regimine praesidis Erdogan cohibita, in Turcia a vigilibus publicis apprehensi sunt 18 milia hominum, quorum 9.677 in vincula dati sunt. 50 milibus non licet patriam relinquere.
Donald Trump, candidatus factionis Republicanorum ad munus praesidis USA, 1-7% vincit super candidatricem Democratarum Hilariam Clinton in demoscopiis. - 29/07/2016 11h48
in orbe
Papa Franciscus Poloniam advenit ad conventum cum iuventute mundi Cracoviae necnon ergastulum Auschwitz-Birkenau visendum.
Cultro armatus Iapo occidit 19 homines & 26 vulneravit in nosocomio debilium praefecturae Kanagawa. - 26/07/2016 11h25
oeconomia
Tituli Nintendo, Iaponicae fabricatricis ludi Pokemon Go, post 120% incrementum spatio praeteritarum trium septimanarum, amisit die Lunae in bursa Tokiensi 18% pretii. - 25/07/2016 12h28
in orbe
Novissimus computus victimarum Monachii esse 9 mortuos, 16 sauciatos. Sclopetator solus erat, post facinus ipse sibi manus intulit.
Saltem 6 homines necati, multi autem vulnerati sunt tromocratis sclopetantibus in emptores ambulantes per pantopolium prope Hortum Olympiacum Monachii. - 22/07/2016 22h02
in orbe
Condicio extraordinaria trium mensium introducta est in Turcia post coniurationem militarem a regimine praesidis Erdogan expugnata. - 22/07/2016 11h32
in orbe
Securi armatus 17 annorum puer Afghanus adortus est peregrinatores in tramine locali prope Herbipolim (Wuerzburg) Bavarorum. Tres philotheori Serici graviter vulnerati pro vita in nosocomio pugnant.
Sclopetatione in urbe Baton Rouge civitatis Ludovicianae occisi sunt tres vigiles publici, tres alii sauciati. In fine, biocolytis contigit necare ipsum sclopetatorem, qui antea fuerat miles delectus. - 18/07/2016 12h33
in orbe
Pars exercitus Turcici frustra conata est regimine civitatis potiri praesidemque Erdogan depellere. In pugnis 60 homines vitam amiserunt. 754 milites-coniuratores apprehensi sunt. - 16/07/2016 09h30
homines
Mortuus est Péter Esterházy, scriptor fabularum Hungarus, notus imprimmis suo opere magno "Harmonia caelestis". - 15/07/2016 10h44
in orbe
Novissimum computum victimarum Nicaeae esse 84 mortuos. 18 alii pro vita in nosocomiis pugnant. Patratrorem, a biocolytis in situ necatum, fuisse civem Gallicum Tunesianae originis. - 15/07/2016 10h18
in orbe
Nicaeae autoplaustrum celerrime currens illisit in pompam festum nationale Gallorum celebrantium. Saltem 30 mortui sunt, 100 occisi. - 15/07/2016 00h50
homines
Boris Johnson, olim burgimagister Londinensis ac dux fautorum Brexitus, munere fungetur ministri rerum externarum in regimine Theresae May. Eius missio principalis erit negotiationes de divortio Britanniae cum Bruxellensibus agere. - 14/07/2016 16h00
homines
In nosocomio Mediolanensi mortuus est 83 annorum "dux ducum" mafiae Siculae Bernardo Provenzano. - 13/07/2016 15h57
in orbe
In collisione traminum prope Barium (Bari) Italorum saltem 20 homines vitam amiserunt.
Internationale Arbitrium Hagense decrevit Seres nullum ius habere ad Mare Austro-Sinicum explorandum. Nimiarum incursionum in hoc mare factarum accusavit regimen Pechinense gubernatio Philippinarum. - 12/07/2016 15h26
in orbe
Terulii (Hispanice Teruel) cornibus tauri necatus est 29 annorum tauromacha Victor Barrio. Eodem die mortuus est philotheorus Hispanicus, praeterito die cornu petitus tempore curriculi taurini Pampeiopolitani. - 10/07/2016 11h52
in orbe
Postquam duo nigricolores a biocolytis occisi sunt, multitudo civium nigricolorum in urbe Dallas reclamavit, inter quos quattuor sicarii, glandibus igniferis displosis, quinque biocolytas necaverunt, septem vulneraverunt. Unus percussor periit, tres comprehensi sunt. - 08/07/2016 21h24
in orbe
Ob petitionem tromocraticam Jihadistarum in caupona urbis capitis Dacca in re publica Bangladesia viginti saltem perierunt, omnes advenae, inter quos novem cives Itali ibi operantes; tredecim obsides soluti sunt, sex territores necati, unus comprehensus. - 03/07/2016 15h06
oeconomia
Agentura aestimatoria Standard & Poor's minuit notam credibilitatis Unionis Europaeae uno puncto, ex AA+ in AA. - 01/07/2016 00h41
oeconomia
Denuo infra limen 50 USD per dolium praebetur petroleum. Hora 13:42 dolium petrolei Brent venundabatur 49,02 dolariis.
Aliquantulum carior fit libra Britannorum, postquam erga franco Helvetorum amisit 10,97% pretii (nunc vilior est franco "tantum" 9,34%, pretio ante Brexitum comparata) - 29/06/2016 13h39
in orbe
Computus victimarum in aeriportu Constantinopoli crevit usque 41 mortuos ac 239 sauciatos. Secundum ministrum primarium Turciae, ream huius actus tromocratiae esse Civitatem Islamicam. - 29/06/2016 13h34
oeconomia
Altero die, post duos dies casuum gravissimorum, crescunt denuo tituli negotiationum in foris mundanis. Hora 13:30 (zonae temporis Europae mediae) index maximi momenti 50 negotiationum Europae (Eurostoxx 50) crevit passu 2,57%. - 29/06/2016 13h32
in orbe
Saltem 28 homines vitam amiserunt, 60 sauciati sunt in binis ictibus tromocratarum contra aeriportum Constantinopolitanum. - 28/06/2016 22h42
oeconomia
Agentura aestimatoria credibilitatis fiscalis S&P minuit duobus punctis – ex AAA in AA - notam Britanniae. Causam esse praedictiones difficultatum oeconomicarum propter Brexitum. Agentura Fitch minuit suam Britanniae notam uno puncto - ex AA+ in AA – cum prospectu negativo. - 28/06/2016 00h15
in orbe
Exercitui Iraquiensi contigit urbem Faludja – quae distat 60 chm a Bagdato – a bellatoribus Civitatis Islamicae expugnare. - 26/06/2016 21h52
politica
Praesidens Columbiae et dux bellatorum clandestinorum factionis sinistrae FARC firmaverunt pactum de fine belli civilis, in quo bello, spatio plus quam 50 annorum, vitam amiserunt plus quam 220 milia incolarum Columbiae. - 24/06/2016 16h46
politica
Britanni plebis scitu consilia ceperunt se Unionem Euroapeam relicturos.
Effectibus suffragandi annuntiatis, moderatores Caledoniae (Scotiae) declaraverunt apud se novum plebis scitum de sui (independente a Londinio) iure mox habitum iri. - 24/06/2016 13h34
in orbe
Praeterito anno 65,3 miliones hominum coacti sunt domus relinquere propter bella, nuntiat UNHCR.
14 pueri et unus adultus mersi sunt postquam ob procellam navis eos vehens eversa est in lacu Siamozero regionis Careliensis Russorum. - 20/06/2016 12h39
oeconomia
US-Americana negotiatio cosmetica Revlon Inc. emptura est 419 milionibus dolarium sui aemulatricem Elizabeth Arden. - 17/06/2016 12h00
politica
Secundum indagationem opinonum peractam ab operariis instituti Ipsos MORI, Unionem Europaeam relinquere volunt 48% civium Italiae et 41% Francogallorum. - 15/06/2016 22h05
in orbe
In Philippinis detruncando necaverunt obsidem Canadiensem Robert Hall tromocrates islamisticae gregis Abu Saiif. - 14/06/2016 11h31
politica
E novissimis demoscopiis patet fautores exitus Britanniae ex Unione Europaea 1-7% plures esse quam volentes in UE manere. - 14/06/2016 11h31
in orbe
29 annos natus civis USA gentis Afghanicae Omar Mateen sclopetando necavit plus minusve 50 homines in thermopolio cinaedorum urbis Orlando civitatis Florida. - 12/06/2016 23h17
politica
Secundum novissimam demoscopiam ephemeridis "The Independent", fautores Brexitus decem centesimis partibus crebriores esse quam volentes Britanniam in Unione Europaea mansuram.
Alia autem eodem tempore divulgata demoscopia (actorum hebdomadalium "Observer") monstrat fautores Unionis inter cives Britannos plures (44%) esse quam osores (42%). - 11/06/2016 20h32
politca
Praestantia tantum 40 milium suffragiorum superavit candidatus factionis liberalis Pedro Pablo Kuczynski filiam pristini praesidis Peruviae Keiko Fujimori in electione praesidiali. - 10/06/2016 16h19
oeconomia
Carissima a mense Octobri praeteriti anni sunt pretia petrolei, quae hodie plus quam 2% creverunt. Petroleum generis "Brent" e fundo Maris Septentrionalis exhaustum venum it 52,70 USD per dolium. - 09/06/2016 12h16
in orbe
Post ictum terroristicum Vernicolli (Tel Aviv) in foro holitorio patratum, quo quattuor homines mortui sunt, magistratus Israeliani prohibuerunt civibus Autonomiae Palaestinae Israeliam intrare spatio mensis ramadan. - 09/06/2016 10h14
athletica
Tenilusori Russae Mariae Szarapova duos proximos annos non licebit certaminibus teniludii adesse propter usum ab ea substantiae stimulatoriae nomine meldonium. - 08/06/2016 19h24
in orbe
Saltem 11 homines (inter quos 7 biocolytas) mortui sunt, 36 autem sauciati, ob tromocraticam displosionem pyroboli in veteri parte Constantinopolis. - 07/06/2016 11h27
in orbe
Coloniae Agrippinae fures furati sunt reliquia sacra Iohannis Pauli II, i.e. pannum gutta sanguinis sancti papae madidum. - 06/06/2016 13h36
athletica
Morbo Parkinsoniano mortuus est 74 annorum Muhammad Ali, clarissimus pugil temporis nostri. - 04/06/2016 11h16
politica
Indagatio opinionum peracta a diurnariis ABC News/Washington Post monstrat 46% civium USA faventes republicano Donald Trump ut futuro praesidi civitatis; 44% malunt democratarum canidatam Hilariam Clinton.
Ex indagatione telephonica a diurnariis ephemeridis "The Guardian" peracta patet 45% Britannorum velle sui terram Unionem Europaeam relinquere, dum manere in UE velle 42%. - 01/06/2016 11h11
in orbe
In incendio gerontocomii ad Kieviam 17 senes vitam amiserunt.
Secundum nuntios UNHCR, in tribus naufragiis modo factis inter Libyam et Italiam meridionalem usque 700 migratores illegales oras Europaeas petentes vitam amiserunt. - 29/05/2016 15h12
politica
Haybatullah Ahunjadeh nominatus est novus dux talibanorum Afganistaniae, qui locum tenebit modo necati aeroplanis automaticis US-Americanorum Akhtar Mohammed Mansur. - 26/05/2016 15h47
oeconomia
Primum in hoc anno pretium petrolei Brent superavit limen 50$ per dolium.
Monsanto, US-Americana gigantea negotiatio biotechnologica, reiecit oblationem aemulatricis Germanae Bayer se ab ea emptum iri 62 milliardis dolariorum.
Ob paucitatem sacchari suspensa est fabricatio Coca-Colae in Venetiola. Porro Venetiolanis praebetur Coca-Cola Light. - 24/05/2016 10h25
in orbe
Incursu aeroplanorum automaticorum (Anglice dron) necatum verisimiliter esse ducem talibanorum Afganistaniae Akhtar Mohammed Mansur – nuntiavit locutor Pentagonii. - 22/05/2016 11h45
in orbe
Super Mare Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66 peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse. - 20/05/2016 11h28
oeconomia
Per omne centum cives Austro- Africanos qui stipendiis socialibus aluntur (i.e. sine labore manent), tantum 86 alii in summa intermedia loborant, nuntiaverunt magistratus Rei Publicae Africae Meridionalis. - 17/05/2016 10h57
cultus
Jamala, cantatrix gentis Crimeo-Tartaricae, quae repraesentabat Ucrainam, vicit in certamine Eurovisionis 2016, canendo cantilenam "1944" - 15/05/2016 12h05
oeconomia
Agentura aestimatoria Moody's reliquit aestimationem solvendibilitatis Poloniae in statu A2/P-1, mutavit tamen prospectum status e stabili in negativum. - 14/05/2016 14h14
politica
Voluntate senatus Brasiliae praeses huius terrae Dilma Rousseff vocata est in forum, accusata machinationis fiscalis, qua mala condicio rei nummariae Brasiliae occultaretur. - 12/05/2016 12h47
in orbe
In tribus displosionibus pyrobolorum Bagdati die Mercurii peractis saltem 93 homines vitam amiserunt, plus quam 165 sauciati sunt. Omnium trium ictuum responsalem se nuntiavit Civitas Islamica. - 11/05/2016 22h26
oeconomia
Iuventus Graeca tumultus in viis facit postquam parlamentum approbavit (proportione 153:143 sellarum) novam parsimoniam, quae necessaria est, ut Graecia porro pecuniam ab internationalibus creditoribus accipiat. - 09/05/2016 13h00
in orbe
In collisione duorum laophororum cum cisterna mobili 73 homines vitam amiserunt in provincia Afghanica Ghazni; plus quam 50 vulnerati sunt. - 08/05/2016 20h57
in orbe
Candidatus factionis laboris Sadiq Khan electus est comitiis novus burgimagister Londinii. - 06/05/2016 20h42
in orbe
Generalis Curtis Scaparrotti nominatus est dux agminum exercitus Americani (EUCOM) necnon agminum NATO in Europa.
In electione praesidis USA exeunte anno 2016 luctaturi inter sese sunt: candidata democratarum Hilaria Clinton (hodie ministra rerum externarum) et miliardarius Donald Trump. Hic solus candidatus republicanorum manet, cum post recentem victoriam Trumpianam prae-electionis in civitate Indiana habitae, aemulator eius senator Ted Cruz de certamine evasit. - 04/05/2016 13h31
in orbe
Ob siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.
4.144 homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni – docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris Hominis. - 02/05/2016 16h08
oeconomia
Primo trimestri huius anni primum post memoriam gentium venditio sophophonorum (Ang. smartphones) minor erat valori ante annum comparata. - 29/04/2016 17h43
in orbe
24 biocolytae Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus. - 29/04/2016 09h34
in orbe
Tromocratae islamistici gregis Abu Sayyaf occiderunt civem Canadiensem John Ridsdel, qui ut peregrinator ab istis captus erat mense praeterito Septembri in insulis Philippinis.
In ictu agminum coalitionis sunnitarum in Al-Kaidianos Iemeniae necati sunt plures quam 800 huius gregis bellatores; recaptam ab Al-Kaidanis esse urbem Al-Mukalla. - 25/04/2016 14h23

POST LONGVM TEMPVS RESVSCITATA EST "EPHEMERIDIS" RVBRICA "CRATER NVGARVM". INSCPICITE, LECTORES, FABVLAM DE CANE EBRIO! - 22/04/2016 15h19
homines
Mortuus est 57 annorum Prince Rogers Nelson ("Prince"), cantator multa musicae genera – R&B, funk, soul, dance rock et pop – cantans. - 22/04/2016 12h05
in orbe
Loco praesidis Andrew Jackson US-Americani habebunt in chartinummo 20 dollariorum imaginem Harriet Tubman, mulieris nigricoloris, quae in bello civili (1861-65) pro Unionistis militabat - 21/04/2016 09h38
politica
Magna cum praestantia super alios candidatos, Donald Trump victor discessit praeelectionis republicanorum in US-Civitate Neoeboracum (New York) habitae. - 20/04/2016 11h11
in orbe
Mersae sunt in Mari Mediterraneo quattuor naves plenae migratoribus illegalibus, qui ex Aegypto petebant oras Italiae. Plus quam 400 homines perierunt, solum 30 migratores vitam servaverunt. - 19/04/2016 01h23
in orbe
272 homines vitam amiserunt, dum plus quam 1.500 sauciati sunt in terrae motu, qui Aequatoriam vastavit.
Quinque homines, quos biocolytae Britanni tromocratiae suspiciuntur, apprehensi sunt Birminghamiae atque in aeriportu Gatwick. - 16/04/2016 02h20
politica
Post abdicationem Arsenii Iatseniuk novus minister primarius Ucrainae factus est Volodymyr Hrosjman, qui adhuc munere burgimagistri Oenopolis (Vinnitsae) fungebatur. - 14/04/2016 14h44
politica
Regimen Bohemiae officialiter rogaturum esse Nationes Unitas, ut loco hodierni huius terrae nominis Anglici internationaliter adhibiti: Czech Republic (i.e. Res Publica Bohemica), ahibeatur abhinc nomen: Czechia (Bohemia). - 14/04/2016 10h27
in orbe
Saltem 100 homines perierunt et 250 sauciati sunt in incendio templi hinduistici Puttingal in meridionali parte civitatis Indicae Kerala. - 10/04/2016 17h27
in orbe
Arabia Saudiana structura est super Mare Rubrum pontem inter se et Aegyptum, nuntiavit rex Saudianus Salman, occasione visitationis Cairi Magnae.
Bruxellis a biocolytis apprehensus est Mohamed Abrini, unus machinatorum, qui ictus tromocraticos in cives Lutetiae Parisiorum mense Novembri praeteriti anni patraverunt. - 08/04/2016 20h03
politica
Proportione suffragiorum 61 contra 38 centesimarum Batavi, ut prima gens UE referendum de hac re habens, decreverunt Ucrainae statum associationis cum Unione Europaea datum non iri. - 07/04/2016 12h07
in orbe
16 milites mortui sunt in novissimis pugnis in Karabachia, neglectis indutiis. Regimen Azerorum minatur se impetum in urbem Stepanakert facturum, nisi incursus Armenorum in suos desinantur. - 05/04/2016 14h26
in orbe
Nomina 140 politicorum – inter quos hodiernus dux Russorum Vladimir Putin, praeses Ucrainae Petro Poroshenko, rex Arabiae Saudianae necnon ministri primarii Islandiae et Pachistaniae – qui pecuniam purgare solebant in paradisis fiscalibus palam prodiderunt diurnarii "Sueddeutsche Zeitung". Nomina clam sumpta sunt e documentis negotiationis internationalis Mossack Fonseca.
Indutiae annuntiatae sunt inter agmina Armenorum et Azerorum post duos dies pugnarum in regione Karabachiae Superioris. - 03/04/2016 15h30
homines
Mortuus est Imre Kertész, 86 annorum scriptor Iudaeo-Hungarus, qui anno 2002 donatus erat praemio Nobeliano. - 02/04/2016 11h05
in orbe
Tribunal Internationale Hagense declaravit ducem factionis nationalistarum Serbiae Vojislav Seselj innocentem esse scelerum genocidiique tempore belli in Croatia et Bosnia (1991-95) patratorum, quorum accusatus erat. - 31/03/2016 15h43
in orbe
Urbs antiqua Palmyra, praeterito anno capta et valde deleta a bellatoribus Civitatis Islamicae, denuo expugnata est agminibus exercitus regiminis praesidis Baszar el-Asad.
Cruci fixus mortuus est die Parasceves sacerdos Austriacus ordinis salesianorum Thomas Uzhunnalila, antea abductus ab islamistis in Iemenia – nuntiavit pater cardinalis Salzburgensis Christoph Schönborn.
Ob ictum tromocratae-suicidae necati sunt saltem 65 incolae urbis Pachistanicae Lahore, 300 sauciati sunt. Ictus in hortis publicis patratus est tribus urbis, ubi societas localis Christiana habitat. Inter mortuos multas adesse mulieres puerosque. - 28/03/2016 00h48
in orbe
In bombardatione aeria Americanorum necatum esse vicarium ducis Civitatis Islamicae Abdel Rahman al-Kaduli, nuntiavit secretarius defensionis USA Ashton Carter.
Olim dux Serborum Bosniae & Hercegovinae Radovan Karadzic damnatus est ab iudicibus Tribunalis Hagensis in 40 carceris annos propter homicidia tempore belli civilis Bosniensis (1992-95) perpetrata. - 24/03/2016 22h00
in orbe
Biocolytae Belgici negant nuntio diurnario Najim Laachraoui Anderlechiae apprehensum; machinatorem istum tromocratiae adhuc quaesitum esse a vigilibus publicis.
Musulmanos non satis facere ad tromocrates reperiendos dixit Donald Trump, qui verisimiliter candidatus republicanorum fiet in munus praesidis USA. - 23/03/2016 13h12
in orbe
Najim Laachraoui, unus trium tromocratarum, qui duos ictus in aeriportum Zaventem heri perfecerunt, apprehensus est Anderlechiae in suburbio Bruxellensi.
Novissimum computum victimarum Bruxellis esse: 34 mortuos, plus quam 200 sauciatos.
Saltem 13 homines necati sunt Bruxellis in serie ictuum tromocraticorum Civitatis Islamicae contra aeriportum Zaventem necnon stationes traminis subterranei. - 22/03/2016 11h55
in orbe
Barack Obama et dux Cubae Raul Castro convenerunt una Havanae. Iter Cubanum esse primum ab 88 annis visitationem huius insulae a praeside USA. - 21/03/2016 17h21
in orbe
Aeronavis vectoria 62 homines Dubai Rostoviam (Russorum) vehens in terram decidit in aeriportu Rostoviensi. Nemo sospes nuntiatur.
Constantinopoli 4 aut 5 homines vitam amiserunt et plus quam 20 sauciati sunt in ictu tromocratico ab ignotis peracto. Ictus patratus est in tribu Istiklal nota plateis mercatoriis ac semper peregrinatoribus plena. - 19/03/2016 13h04
in orbe
Biocolytae Bruxellenses apprehenderunt tres viros, quos suspicantur adfuisse ictibus tromocraticis 13 Novembris Lutetiae patratis. Inter prehensos adesse et ducem tromocratorum Salah Abdeslam. - 18/03/2016 23h10
politica
Clade in praecomitiis Floridensibus accepta, Marcus Rubio decrevit se statum candidati factionis republicanorum in munus praesidis USA porro non petiturum. Rebus ita stantibus constat luctatores in electione praesidis fore Donaldum Trump (pro republicanis) et Hillariam Clinton (pro democratis). - 16/03/2016 14h17
in orbe
Matriti fures rapuerunt e domo privata 5 picturas Francisci Bacon, valore summo 30 milionum euro. - 15/03/2016 00h30
in orbe
Novissimum computum victimarum ictus tromocratici Ancyrae Turcorum esse: 37 mortuos, plus quam 120 sauciatos. Ictum peractum esse displosione autoraedae, materia displosiva plenae.
Saltem 27 homines vitam amiserunt et 75 sauciati sunt in ictu tromocratico prope forum Kizilay urbis capitalis Ancyrae patrato. Auctores facinoris ignoti manent, biocolytae Turcici suspicantur tamen Civitatem Islamicam aut Kurdos. - 13/03/2016 20h40
oeconomia
Europaea Argentaria Centralis (EBC) minuit iam diu negativam usuram depositariam ex -0,3% in -0,4%. Insuper annuntiavit EBC sibi abhinc licebit singulis mensibus usque 80 miliarda euronum "pecuniae vacuae" imprimere (adhuc limes fuit 60 mld EUR).
Denuo crescit petrolei pretium: die Martis Londinio petroleum Brent plus quam 40 dolariis per dolium venum dabatur, dum Neoeboraci petroleum WTI fere 40$ constabat. - 08/03/2016 16h43
athletica
Russa Maria Sharapova, mulier teniludii in orbe terrarum peritissima, admisit se tempore certaminis Austrialian Open dopaminibus usam esse. - 07/03/2016 23h15
homines
Obiit 74 annorum Ray Tomlison, programmator computatralis Americanus, qui notus est inventione epistularum electronicarum (1971). Ipse est etiam inventor symboli @ in inscriptionibus electronicis adhibiti.
Mortua est 94 annos nata Nancy Reagan, uxor praesidis USA annorum 1981-89 Ronald Reagan. - 06/03/2016 23h44
in orbe
Saltem 60 homines vitam amiserunt et plus quam 70 sauciati sunt ob ictum tromocraticum Civitatis Islamicae (ISIS) contra milites Iraquienses custodientes portam viariam urbis al-Hilla. - 06/03/2016 16h15
politica
Ted Cruz victorem discessit prae-electionis in Cansia habitae; rebus ita stantibus periti nunc putant eum potius quam Donald Trump candidatum republicanorum in suffragiis preaesidis USA fore. - 06/03/2016 02h14
in orbe
Remotissimum omnium adhuc repertorum galaxiam invenerunt astronomi ope telescopii Hubble. GN-z11 creditur factum esse "tantum" 400 milionibus annorum post Magnam Eruptionem.
In terram post volatum cosmicum fere unius anni appulerunt astronauta Americanus Scott Kelly et cosmonauta Russus Mihkail Kornienko. - 02/03/2016 11h03
politica
Donald Trump inter republicanos et Hillary Clinton inter democratas victores facti sunt prae-suffragiorum heri – die Martis maximo [Super Tuesday] – in 11 US-civitatibus habitis. Ambo in 7 civitatibus suos collegas-candidatos superaverunt. - 02/03/2016 10h48
in orbe
Primum post memoriam gentium hieme homini contigit culmen Himalaicum Nanga Parbat (8.126 metris super mare) ascendere. Nomina ascensorum, quibus id contigit: Alex Txikon, Ali Sadpara et Simone Moro. - 26/02/2016 13h13
politica
Donald Trump, politicus extremae partis republicanorum, victor discessit prae-suffragiorum habitorum in US-civitate Nevada. - 24/02/2016 14h49
politica
Burgimagister Londinensis Boris Johnson dixit se plebis scitu 23 Iunii suffragium daturum exitui Britanniae ex Unione Europaea. - 22/02/2016 10h49
homines
Mortua est 89 annorum Harper Lee, scriptrix US-Americana, nota imprimis libro "Necare turdum".
Diem ultimum obiit Umberto Eco, anno 1932 natus Italus semiologus, philosophus, historicus medii aevi, scriptor fabularum, quorum maxime nota fuit "Nomen rosae". - 20/02/2016 17h23
oeconomia
Post nuntium de cooperatione futura Russiae, Arabiae Saudianae, Catariae et Venetiolae in petroleo extrahendo pretium petrolei Brent (Londinensis) crevit usque 35$ per dolium, sed mox postea revertit in 33$. - 17/02/2016 10h20
in orbe
Bosnia et Herzegovina officialiter petivit, ut nova terra sociae Unionis Europaeae fieret.
Deletae sunt fere omnes sanctiones Unionis Europaeae contra Rutheniam Albam (Belorussiam).
Regimen Iraniae vetuit in hac terra celebrationem diei sancti Valentini, quae celebratio secundum Teheraniam propagat "degeneratum cultum occidentalem", nuntiat ephemeris "Daily Mirror". - 14/02/2016 13h02
in orbe
Saltem 30 homines vitam amiserunt in ictibus tromocratarum gregis Boko Haram contra vicos Christianos Nigeriae boreo-occidentalis Jakhari et Kahifa. - 14/02/2016 12h57
in orbe
Habanae Cubanorum convenerunt in hac terra simul itinerantes papa Franciscus et patriarcha Muscoviae Cyrillus. - 14/02/2016 12h51
in orbe
Cansiopoli (Kansas City) in archivis musei inventam esse adhuc ignotam picturam Hieronymi Bosch, monstrantem sanctum Antonium aquam e rivulo urna haurientem. - 05/02/2016 02h54
in orbe
Periculum sanitarium ob virus sika ab Organizatione Mundana pro Valetudine edictum est, praesertim quod fetibus, qui in utero materno insunt, grave damnum ex viro evenit vel craneorum deformitas. - 02/02/2016 14h35
in orbe
Foederalia Agmina Securitatis, sive agentura speculatoria Russorum, putat reos ictus tromocratici in aeronavem Russicam – quae mense Ianuario 2015 anni in terrram decidit prope aeroportum Aegyptiacum Sharm el-Sheikh, 224 homines necans – esse motum clandestinum pan-Turcicum nomine Lupi Ravi. - 01/02/2016 16h12
in orbe
Quattuor fossores Sinenses servati sunt postquam per 36 dies sub terra in fodina gypsi provinciae Shandong propter calamitatem (motum terrae) degerant. - 30/01/2016 01h36
politica
Iaponicus minister oeconomiae Akira Amari munere se abdicavit propter accusationes corruptelae. - 28/01/2016 12h47
oeconomia
Miliardarius George Soros dixit oeconomiam Siniensem sine dubio calamitatem petere atque addidit seipsum nummum yuan arcere. - 27/01/2016 16h19
oeconomia
Irania nuntiavit se velle importatoribus Europeis vendere petroleum pretio 17 dolariorum per dolium; qua re maxime dolebunt aliae terrae-exportatrices, praesertim Russia et Arabia Saudiana. - 24/01/2016 18h32
in orbe
Iudices Britanni sententiam pronuntiaverunt praesidem Russiae Vladimirum Putin verisimillime iusisse anno 2006 speculatorem olim Russum Alexandrum Litvinenko veneno necatum Londinii iri. - 22/01/2016 01h26
oeconomia
Petroleum generis Brent minus quam 28 dolariis per dolium die Mercurii Londinii venum praebebatur. - 21/01/2016 00h12
homines
Mortuus est 84 annos natus dispositor scaenarum Italus Ettore Scola. - 20/01/2016 18h28
in orbe
Saltem 21 homines vitam amiserunt ob ictus tromocraticos Talibanorum in tribum universitariam Pachistaniensis urbis Charsadda. - 20/01/2016 11h04
politica
Tsai Ing-wen, fautrix sui iuris status Formosae (insulae Taiwan) comitiis facta est nova praeses huius terrae, superans praesidem Ma Ying-jeu factionis Kuomintang, qui proximitatem cum Sinis continentalibus petebat. - 16/01/2016 22h39
oeconomia
In fine mercatus die Veneris petroleum Londiniense generis Brent venundabatur 28,94 USD per dolium. - 16/01/2016 12h30
in orbe
20 homines mortui sunt ob ictum tromocraticum in deversorium urbis capitalis Burkina Faso Wagadugu, patratum ab al-Kaidistis Maghrebi Islamici. 63 obsides liberati sunt a militibus regiminis. - 16/01/2016 11h02
scientiae
Anno 2018 Sinae missurae sunt percontatrum cosmicum cum vehiculo ad invisibilem hemisphaeram Lunae explorandam – decrevit regimen Pechinense. - 16/01/2016 10h38
oeconomia
Agentura aestimatoria Standard & Poor's deminuit aestimationem Poloniae de nota "A-" in "BBB+", cum prospectu negativo, propter curas de sui iuris statu institutionum principalium civitatis. - 16/01/2016 10h32
homines
Carcinomate mortuus est 69 annorum Alan Rickman, populo gratus histrio Britannus, notus talibus partibus cinematographicis ut Hans Gruber in "Plaga vitrea" et prof. Severus Snape in fabulis Harrio-Potterianis. - 15/01/2016 00h58
oeconomia
Propter vilescens petroleum (31 USD per dolium) Britannica societas BP dimissura est spatio duorum proximorum annorum quattuor milia operariorum. - 12/01/2016 23h36
homines
Mortuus est David Bowie, praeclarus musicus rockianus Britannus. - 11/01/2016 13h03
oeconomia
In fine mercatus diei Veneris petroleum Brent vendebatur 33,55 USD per dolium. - 09/01/2016 00h52
in orbe
A biocolytis Mexicanis apprehensus est infamosus "baro narcoticorum" Joaquin "El Chapo" Guzman. Abhinc ante sex menses Guzman e custodia effugerat. - 09/01/2016 00h45
oeconomia
Sicut die Lunae, etiam Iovis die post cladem indicis plus quam 7% stitus est mercatus titulorum in foris bursalibus Sinarum.
Petroleum generis Brent Londinii venundatur pretio minori quam 35 $ per dolium. Ita petroleum e fundo Maris Septentrionalis sumptum vilissimum esse praeteritorum 11 annorum. - 06/01/2016 18h43
scientiae
Internationalis Unio Chimiae Purae Adhibitaeque agnovit reperta nuper a studiosis Russis, Americanis et Iaponicis quattuor nova elementa, numeris tabulae periodicae Mendeleievianae 113, 115, 117 et 118. - 05/01/2016 22h41
in orbe
Ob solidaritatem cum Arabia Saudiana regimen Cuvaiti relationes diplomaticas cum Irania rupit. - 05/01/2016 22h39
oeconomia
Post cladem valoris 7% in prima sessione novi anni mercatus titulorum in foro Shanghaiensi et Shenzhensi Sinarum sistitur. - 04/01/2016 12h25
in orbe
Arabia Saudiana rupit relationes diplomaticas cum Irania, postquam Teheraniae aedes legati Saudorum a populo vehementer adorta esset.
Commisarius UE Guenther Oettinger, qui curat oeconomiam digitalem necnon res sociales, proposuit, ut Polonia in custodiam directam Unionis daretur ob nimiam censuram diurnariorum. - 03/01/2016 15h18
in orbe
Regimen Persarum vehementer reclamat suplicio in Arabia Saudiana sumpto praeclari sacerdotis siitarum Nimr al-Nimr. Qui erat unus 47 hominum in mortem a iudicibus Saudianis condemnatorum propter activitatem tromocraticam. - 02/01/2016 22h57

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae