Annus
2 0 1 7


Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino venita fuisset, agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit. Emit igitur in taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum. Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur lacrimas effunderet rogavit. Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum “Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”

Scripsit Ismael Hispaniensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae