Annus
2 0 1 7


SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)

Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Hoc praeceptum medici Hippocratis (Sententiae,1,1) a philosopho Seneca (De brev. vitae, 1,1) resumptum est : “Inde illa maximi medicorum exclamatio est: «vitam brevem esse, longam artem»” Sententia longior, integra sic sonat: Ὁ βίος βραχύς,ἡ δὲ τέχνη μακρή,ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς,ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή,ἡ δὲ κρίσις χαλεπή (Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile). Hippocrates in lucem profert magno studio opus esse, si velis morbi signa cognoscere simulque his verbis aetatem ad artem plane discendam non sufficere ostendit . Seneca autem vitam brevem esse non tantum opinatur quantum a nobis tempus “in supervacuis laboribus” dissipari.

Ioannes Volfgangus Goethe hoc dictum celebravit in poemate tragico Faust (I pars, v. 558-559): " ach Gott! Die Kunst ist lang, / und kurz ist unser Leben" ; Hugo Foscolo id inseruit in carmen quattuordecim versuum “ A se stesso”: “breve è la vita, e lunga l’ arte”.

Ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτης. Hoc dictum a Sancto Hieronymo (Ep. 54,5) relatum, Graecos in suspicionem de fide incidere testatur; Latine ab ipso conversum est in Ep. 38, 5 ubi legitur: “Impostor, et Graecus est”. Iam Plautus poeta (Asinaria, 199) voce “Graeca fide” significavit pecuniam non solutam, cum promissio solvendi infida esset. Haec opinio locus communis facta est ab antiquitate usque ad aetatis modernae initium. Ipsi Graeci sibi diffidebant ut ab Euripide (Iphig. in Taur.v. 1205) detrahi potest: πιστὸν Ἐλλὰς οἶδεν οὐδέν. Idem in Medea ( v. 801 s). Nemo autem ignorat praeclarum versum Vergilianum (Aen. II, 49) “Timeo Danaos et dona ferentes”. Apud Livium (42,47,7) similiter “calliditas Graeca”; etiam a Iuvenale (10,74) “Graecia mendax” profertur. Ammianus Marcellinus (17,9,3) Iulianum Apostatam “Graeculum et fallacem” appellatum offendit. Pessima opinio per mediam aetatem transit usque ad recentiorem: suo quisque sermone Graecorum fallaciam proverbii loco reprehendit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae