Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Extranea mors in Arles

Alienus obitus apud Arelate

Quattuor homines moriuntur in caupona
cadente super eos helicoptero familiari.

Causis quae nondum patent apparatus iste volans (notissima "Alouette II") cecidit super hortum ubi homines versabantur, propter viam quae fert a Salin-de-Giraud ad Arelate (Arles), in meridie Gallorum.

Secundum auxiliares publicos, alii quoque homines per casum helicopteri sunt vulnerati; sed ii, qui in aeria navi vehebantur, numero IV, incolumes exierunt. III autem viri defuncti, erant tam clientes cauponae "Chez Bob", quam ea femina quae, amputato crure, in nosocomium Massiliense debuit conferri. Qui vero utebantur helicoptero sunt individui unius familiae, quae ad cauponam prandiandi causa venerant volantes.

Attamen, o urbanam perniciem! quum domum regressuri per caelum essent, incertis adiectis, navis eorum delapsa in terram est; et in eos qui volatus spectandi causa de caupona prodiverant, funestum impactum egit. Sic res narratur a testibus. Nam per auctoritates –caute agitur vestigatio rerum et inquisitio– nihil adhuc est de tam alieno casu renuntiatum.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis