Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Legatio americana Athenarum impetum sentit

Mittunt missile in sedem
legati americani Athenarum

Explosio reditum factionum extremae
sinistrae significare videtur.

Unum vestigium maleficii est parvum aedificii vulnus. sed explosio quae facta est longe personavit. Albente caelo veneris die civitas horrendo rumore perculsa est: in aedificium Athenarum munitissimum aliquod missile iactum erat.

Quod missile, supervolans solidum vallum, cum tenderet ad insignem americanorum aquilam, in aliquam tertii contabulati latrinam incidit. Non autem defuit qui hunc malivolum sibi vindicaret actum: grex novis rebus studentium qui vocatur " Proelium Eversorium ", anno 2003 natus, vulgavit suam fuisse operam.

Ipsa vero explosio nemini damnosa fuit, et symbolica magis quam malefica visa. Enimvero, Res publica Graeca demirata est, quando istiusmodi coetus terroristici remisi credebantur, comminuta impunitate qua supuerioribus temporibus usi erant, nonullisque gregum individuis captis.

Nunc non videtur aliud nisi quod Res Publica Graeca laxata custodia non satis cavebat, confissa solutos esse greges, cum "17 November", factionem illam maleficia terrorifica patrare solitam, solutam putabant.

Nunc autem dicitur desiderari tantam "securitatem" et vigiliam, quanta novissimis ludis Olympicis (a. 2004) auctoritates instituerunt. Praesertim quom ultimum regimen tyranorum Americanici sustinuerint, et ob eam causam inimicis apud Graecos non carent. Quo magis cavendum est, sive talis actus fit unicus, sive rarus.

Ad Ephemeridem Latinam C. Petreius oravit.

 

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis