Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Casualmente il nipote ha aperto il frigorifero e ha chiamato la poliziaDai primi accertamenti l'

De mortuorum cultu

Cum nepos armarium frigidarium aperuit, obstipuit statimque constituit publicos custodes adire.

Augustae Praetoriae (Aosta), in urbe Italica apud Alpes occidentales, nova ratio mortuorum colendorum inventa est, longe superstitibus utilior quam obsoleta sepulcra vel urna cineraria (cuius mirabile exemplum in imagine aspicis). Cum enim forte adolescens Marcus Sivieri portam armadii frigidarii domus suae aperuit, quod in cella autoraedaria servabatur, corpus exanime avi sui dilecti ante triennium mortui comperuit. Quod filius ipse Caietanus Sivieri, iuvenis pater nunc LXVII annos natus, in armadio frigidario collocaverat ut mortem senis, qui nonagenarius interierat, occultaret et menstrua beneficia accipere pergeret: hoc saltem mirabundis astynomis respondit, ut se purgaret horridae occultationis. Primae indagationes revelaverunt senem naturales ob causas obiisse.

Filio praeter exspectationem avido tota pecunia quam illicite lucratus est restituenda erit; ante iudices praeterea deferetur, cadaveris occultati necnon fraudis accusatus.

Scripsit Herimannus Novocomensis