Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cur morti dedere non haesitabat Agamemnon fliam suam Iphigeniam?

Agamemnon Abrahamque cortice cerebri carentes?

Cur morti dedere non haesitabat Agamemnon fliam suam Iphigeniam? Certe, ut classem suam Troiam petentem servaret suisque victoriam pararet. Cur autem non haesitabat Abraham filium Isaac immolare? Certe, ob dei timorem. Ita saltem a libris antiquis docemur, sed nunc scientistae Americani - ut nuntiat fasciculus recens actorum "Nature" - fortasse aliam explanationem huius modi gerendi praebent: ambobus defuisse particulam corticis cerebri, scientifico nomine VMPC notam, quae pars affectus humaniores hominis regit.

Homines tamen hac particula carentes, quod fieri potest ob varias claamitates vel morbos, omnino affecibus duci non videntur, ducebantur autem ratione quasi pura - probent experimenta a grege scientistarum Iowanensium (duce professore Antionio Damassio). Homines tales exempli gratia facile vitam liberorum sui sine deliberatione devovant, si id tantum "bonitati maiore", id est ipsorum genti communitative, prosit. Qui homines nihilominus totam capacitatem intellectus servant, nec aliter se gerunt quam ante amissionem particulae VMPC (ubi id ob calamitatem quaedam evenerat), immo rationabiliores aliis se praestare videntur. Numquam quoque vitam aliorum periculo exponant propter sui tantum utilitatem - numquam verbi gratia homo VMPC carens amittat puerum puellamque suam, si id vitam ipsius tantem servare possit. Ita certo, si credendae sunt responsiones a talibus necnon sanis hominibus scientistis tempore experimentorum datae.

Iam nunc studiosi professoris Damassio, successus experimentorum certi, nuncupant particulam VMPC 'cunas moralitatis'.

 

Scripsit Nanompouphos