Loca litoralia non erant custodita. Locutor quidam municipalis: "Nolumus" inquit „hominibus terrorem inicere, sed cum verum sit foris in aquâ caniculas versari, oportet cavere". Securius esse balneare prope partes litorales, quae custodirentur. Mense proximo praeterito nuntiati sunt tres impetûs canicularum ante litus Insulae Hutchinsonianae facti.
Hanc relationem d.01. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: