Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 02

PERA SUSPICIOSA

Astynomos infantulam paene necasse materiâ displosivâ

Flendo infantula quidam vitam suam servavit: Turci enim astynomi peram, cui bombam inesse suspicati sunt, iam instruxerant incensorio, ut disploderetur. At astynomi infortunium imminens ad effectum adducturi subito audiverunt infantulam vehementer vagientem.

Istanbul i.e. Constantinopoli ex urbe - In actis diurnis Turcicis refertur in perâ suspiciosâ posita esse infantula sex dies nata, quae fleret. Deinde incensorium cito e perâ ablatum esse.

Medici cum infantulam expositam perquirerent, invenerunt eandem esse aetate sex fere dierum, longitudine 46 centimetrorum, pondere trium fere chiliogrammorum. E statu puellae lactantis concluditur eandem natam esse in nosocomio.

Nunc investigatur mater; infantula adhuc pergitur curari in nosocomio urbis Mugla in Turciâ australioccidentali sitae. Nosocomi autem huic puellae expositae mirum in modum servatae nomen indiderunt, quod est "Ravza": Idem nomen valet „Hortum Paradisi".

Hanc relationem d.02. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross