Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 04

ASIAE MULIER OMNIUM DIVITISSIMA

"Dulciolam" esse mortuam

Oppexu fuit miro, vestibus versicoloribus, magnâ parsimoniâ: Nina Wang non solum fuit Asiae negotiatrix mirissima, sed etiam divitissima. Nunc eadem miliardaria Hongcongensis mortua est causâ incognitâ.

Ringo Wong secretarius huius negotiatricis hodie nuntiavit Ninam 69 (undeseptuaginta) annos natam nocte mortuam esse in nosocomio, sed causam mortis non indicavit. Nina unâ cum Teddy marito suo condiderat Chinachem imperium mercatorium, quod complectitur aliquot 100 immobilia et 400 (quadringentas) negotiationes multis in locis orbis terrarum sitas.


Nina Wang miliardaria: "In mense numquam erogavi plures quam 300 eurones".

Periodico "Forbes" oeconomico possessio Ninae privata ultimo aestimata est esse circiter 3,1 (trium – virgula – unius) miliardarum. Itaque Nina dicta est Asiae mulier divitissima et in Asiae indice divitissimorum Forbesiano locum occupavit 35 (tricesimum quintum). Eadem negotiatrix Hongcongii vivens a diurnariis referebatur laborare morbo cancri, sed hoc numquam officialiter est affirmatum.

A.2005 (bis millesimo quinto), postquam per octo annos cum socero de heredio mariti sui pecuniosissimo litigavit, victrix evasit miliardas maritales acceptura. Teddy autem maritus Ninae aedificator magnarius a.1990 (millesimo nongentesimo nonagesimo) violenter abductus numquam revisus est. In causâ iudiciali crimini data sunt adulterium et abductio violenta et homicidium. Chinachem autem grex mercatorius una est ex Hongcongii privatis negotiationibus aedificatoriis omnium maximis.

Se semper patienter exspectavisse tesseras theatricas pretii deminuti

In Hongcongii actis diurnis Nina miliardaria praecipuę praedicabatur propter suam extraordinariam parsimoniam. Inter homines Asiae divitissimos Nina praecellebat vestibus vilibus inusitatisque necnon oppexu saepe mirabiliter alieno. Aliquo in colloquio interrogatorio Nina confessa est se in mense non plus pecuniae erogare quam tria milia dolaria Hongcongiana (i.e. 288 – ducentos duodenonaginta – eurones). Se suumque maritum actiones theatricas visuros semper conatos esse accipere tesseras pretii deminuti.

Eiusdem mulieris miliardariae, quae iam die Martis fatis concessit, insigne notissimum erant capilli in formam caudae equinae redacti. Diurnarii eidem imposuerunt supernomen, quod est „Dulciola" („Little Sweetie"). Wong secretarius dixit postea nuntiatum iri, quomodo fieret sollemnitas Ninae funebris.

Hanc relationem d.04. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross