Margie Cheoang, quae collegium regit, dicit "medicorum iudicio puellas mutua imitatione paralysim pati, seseque opiniones exorrescere patrum, quibus filiae sint in tam calamitoso videndae casu".
Malum anno domini bis millesimo sexto 2006 intonuit, nemoque illi occursandum putavit, quum puellae duae nauseam sentire signaque muscularis atrophiae dare ceperunt; quartum post mensem iam erant ducentae (200) captae morbo, quibus quadringentas (400) peractus Martius mensis addidit.
Clinica inspectione aegrotantium facta, collegium medicorum, qui praesunt Nosocomio Infantili Mexicano, tanti morbi causam concludunt esse in eo quod solet "hysteriam vulgi" appellari. Est autem species dementiae, quae per sugestionem greges, familias, vel populos sicuti pestis invadit alta.
Internatus Villa Puellarum ("El Internado Villa de las Niñas"), situs in Chalco est in civitate México, regiturque ferrea manu. Congregatio enim Sororum Mariae "Hermanas de María" secta catholica Coreana est, quae strictam disciplinam applicat: tantum bis exire quotannis, commerciumque epistularum habere nunquam educandis datur.
Haec extranea pestis nobilitata est, cum coram diurnariis quaedam ex discipulis calamitatem patientibus et quinque magistri munere privati apertis testimoniis collegium accusassent; qua re suspicio est orta in sorores religiosas.
Creduntur enim alumnas vexasse solitae, et suspectae habentur quia "escas putridas et aquam contaminatam apponerent". Sed Margie Cheong, quae collegium administrat, se congregationemque suam deffendit.
Hispanica lingua praecarie utens vera esse testimonia in collegium negat. Praeterea omnes sanitatis conditiones meliores fieri demonstrat, alimentaque puriora.