Homines, cum in vocatis "Scorpionum" catervis operarentur, sex iuvenum ex muslimis Bosniorum factae sanguine frigido necis sunt culpati, nec ullo negotio convicti ex irrefragabili testimonio filmico, quod ipsi de suo delictu moliti erant.
Detulit procuratoribus taeniam visificam femina Serbia pro iure humano agens, nomine Natasa Kandic. Quo documento spectato in civitate multis, qui nondum crediderant, persuassum est illam Srebrenicae necem quondam fuisse perpetratam.
Condemnatus est catervae ductor, Slobodan Medic, necnon militum unus, maxima ex normis vigentibus 20 annorum permissa catena. Alii duo minoribus sententiis sunt submissi, alius absolutus, -reclamantibus Belgradi amicis, coniunctis, familiaribusque occisorum, quod sentientia iudicum nimia clemantia sit prolata. Matrona quaedam indignata dicit esse opprobrio genti alterum violatorum filii sui, adulescentis XVI annum aetatis agentis, libertate frui, alterum damnari V tantum annorum catena.