In actis diurnis, q.t. "Beaufort Gazette", relatum est aeroplanum magna arbore conifera praestricta irruisse in regionem inhabitatam. Quidam autem accola: „Si aeroplanum decidisset 400 (quadringentis) metris magis in dextram partem, mediam in viam irruisset."
Scott Houston, qui spectaculum volandi e naviculâ aspectaverat, relatoribus ipsius CNN dixit se vidisse sex aeroplana secundum formationem volantia. Subito unum ex iis evasisse. Idem testis oculatus: "Magna nubes" inquit „fumosa post arbores apparuit".
Statio CNN rettulit eodem aeroplano delapso complures domos esse accensos. Accola, cui nomen est Raymond Voegeli, modo e stabulo autoplaustri sui vehebatur, cum subito pyraulum per arboretum rapidissimê proiectum est et partes eiusdem ardentes in autoplaustrum sunt iniectae. "Magnus globus" inquit, „igneus in me est promotus". Partes aeroplani diffracti irruisse in multas domos inque +barachas inhabitatas.
E grege volatorum condito 24 (viginti quattuor) aeroplanigas esse mortuos
Hodie Americanorum militia navalis nuntiavit aeroplanigam interfectum altero anno fuisse gregis Angelorum Caeruleorum participem et ex hôc demum anno fuisse spectaculorum participem. Causam infortunii nondum esse cognitam, perquisitionis cognita non publicatum iri nisi post tres minimum septimanas.
Angeli caerulei sunt grex volatorum formationis, qui spectant ad Americae militiam navalem et sedem habent praecipuam in urbe Pensacola in civitate foederali Florida sitâ. Iidem volatores innotuerunt technis volandi artificiosissimis, sed etiam audacissimis. Anno proximo praeterito 15 (quindecim) miliones civium Americanorum huius gregis spectacula aspectaverunt. Angeli caerulei intersunt aeroplanigis Civitatum Unitarum omnium optimis. Militia navalis dicit praescriptum esse, ut iidem non admittantur ad rationem seligendi participandam, nisi sint aeroplanigae pugnatores activi et volaverint per 1250 (mille ducentas quinquaginta) minimum horas. In volatione omnium humillimâ eorum aeroplana pyraulocinetica fragore perterricrepo rapiuntur supra humum altitudine 18 (duodeviginti) tantum metrorum.
Ex anno 1946 (millesimo nongentesimo quadragesimo sexto), quo conditus est hic grex volatorum artificiosus, 24 (viginti quattuor) aeroplanigae sunt interfecti. A. 1999 ultimum quoddam aeroplanum Angelorum Caeruleorum in Civitate Georgia deciderat exercitii particeps, quo spectaculum praepararetur.
Hanc relationem d.22. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: