ASTYPHYLACISSAM INTERFECTAM ESSE
ASTYPHYLACISSAM INTERFECTAM ESSE
"Hoc simile est supplicio capitali"
Relatores mediatrales rettulerunt astyphylacissam Hailprunnae interfectam esse sclopetatione impositâ. Ex obductione dicitur apparere haec mulier necata esse pistolio aut proximê allato aut directê imposito.
Hailprunnâ ex urbe (Heilbronn) - Haec referunt diurnarii „Nuntiorum Stutgardiensium" ("Stuttgarter Nachrichten") in editione diei Saturni ad astynomos provocantes. Qui diurnarii nomine indicto verba recitant cuiusdam astynomi, quae sunt: "Hoc simile est supplicio capitali." Astynomi et actores publici noluerunt hanc relationem commentari. Argumenta relationis obductoriae cum haberentur pro „scientiâ ad interfectorem pertinenti", multum valere ad investigationes.
Astyphylacissa interfecta: Luctus et horror
|

Collegae astyphylacissae interfectae in loco facinoris flores deponunt candelasque accendunt.

Urinator astynomicus in Nicro fluvio quaerit vestigia.

Cinematographus in loco facinoris facit imagines.

Astynomi scelus investigant summâ cum attentione: Commissio 35 (triginta quinque) investigatorum specialis est instituta. In Nicro fluvio astyphylaces naviculis custodiariis circumvehuntur.

Astyphylaces vestibus civilibus induti in loco facinoris lugent de collegâ necatâ.
|
Corpus astyphylacissae 22 annos natae mortuum eiusque collega graviter vulneratus die Mercurii inventi erant prope Hailprunnam. Ambo affecti erant globulis sclopetariis in caput iniectis. Investigatores putant duos minimum fuisse interfectores et perscrutantur plus 300 (trecenta) indicia. Usque hunc vesperum nondum inventum est vestigium eximiae notabilitatis.
Interim duae personae privatae, quorum nomina non sunt indicata, mercedem praebuerunt 15.000 (quindecim milium) euronum pro indiciis decisivis*, quibus interfectores comprehenderentur.
*decisivus,-a,-um: Theod. entscheidend. cfr Renê Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln, 1994, p.96: „decisiuus, -a, -um décisif: CALV. X A,176 (colonne chiffrée 167), 46."
Hanc relationem d.27.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|