Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

25

Vaccam in viis urbis Hannoverae saevisse
Videte Disticha Audibilia

Vacca fugiens medicum, qui ungues eius curare voluit, per urbem Hannoveram cucurrit. Iuvenca gravida in suburbio Limmer flores in hortis delevit, saepta et vehicula astynomorum vigilumque fregit. Non nisi post tres horas perdomari potuit.

Hannovera ex urbe - „Omnia fregit, quae ei obviam erant. Vere periculosum erat", Martinus Argendorf vigil ait. Vacca nominata „Uschi" (Ursula), DCCC chiliogrammata gravis, e praedio ad marginem urbis sito effugerat.

Vigiles et custodes publici eam tres horas et quinque chiliometra per vias urbis persequebantur. Multi incolae suburbii magna cum curiositate vaccam per vias suas currentem spectabant. Bucula damnum viginti quinque milium Euronorum fecit.

Denique vigili contigit vaccam tribus sagittis medicamento soporifero imbutis petere. Postea Ursula sopita domum reportata est. Postridie autem apparuit eam fuga, medicamine, graviditate nimis defatigatam esse: In pratum reducta edere noluit, paulo post mortua est. Neque contigit vitam feti, tribus diebus post naturi, servare.

Dominus Ursulae ab aliis agricolis regionis dicitur vir probus nec ob fugam culpandus esse; vicini eius miserentur. „Ursula", dominus inquit, „placidissima erat, sed vaccae gravidae irritabiles sunt. Optima vacca erat."

Ex periodico „Der Spiegel"

Scripsit Caecilia Koch