Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum


NITROGENIUM LOCO OXYGENII

Octo aegrotos in nosocomio per errorem nitrogenio interfectos

Cum in nosocomii modo conditi statione intensivā per errorem non tractati essent oxygenio, sed nitrogenio, in Apuliā octo patientes sunt mortui. Actores publici inquirunt.

Hammaburgo ex urbe – Italiana Statio televisifica publica refert octo patientes verisimiliter esse mortuos, quia imbuti essent nitrogenio. Plerosque homines in nosocomio mortuos esse videri aetate provectiores. Quos, cum in statione intensivā morbis coronariis curandis perquisiti essent, per errorem non oxygenio, sed nitrogenio tractatos esse. Ab actoribus publicis incohatas esse inquisitiones.

Stationem medicinae coronariae, quae esset in nosocomio Castellanetae oppidi prope Tarentum in Apuliā siti, duabus demum septimanis ante esse apertam, nova instrumenta ex duobus demum diebus operari.

Februario demum mense praeterito Italia percussa erat scandalo valetudinis. Nam patientibus implantata erant iecur renesque hominis disimmunitide affecti.

Hanc relationem d.05. m.Maii. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross