Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 19

INGENS THESAURUS IN MARI ATLANTICO REPERTUS

17 tonnae monetarum argentearum -
thesaurus omnium aetatum maximus

Urinatores* maris profundi US-Americani in Mari Atlantico thesaurum repperêrunt omnium maximum, qui umquam inventi sunt in navi submersâ. Idem thesaurus aestimatur pretii esse 500 milionum dolariorum. Locus autem, ubi repertus est, tegitur silentio.

Tampâ ex urbe Floridanâ - Quadringentis (400) annis ante navis, cui impositus erat idem thesaurus enormis, aquis submersa est. Nunc urinatores negotiationis, cui nomen est „Exploratio Marina Odyssêa" (Odyssee Marine Exploration) praedam opîmam ad lucem reportaverunt: dimidium milionem monetarum argentearum et aliquot centum monetas aureas et res arte factas, quibus pretium universum aestimatur esse quingentorum milionum dolariorum. Si rectê aestimatur, hôc thesauro superatur ille a.1985 repertus, qui fuit pretii quadringentorum milionum dolariorum.

Repertores: Thesaurus milionarius in Mari Atlantico repertus

Gregorius Stemm (a sinistris), unus ex conditoribus negotiationis thesauros reperiendi Odyssêae, cum cistîs, quibus servatur thesaurus monetarum.

Thesaurus, qui a peritis putatur iam mense Aprili ante litus Angliae australi-occidentale e fundo maris elevatus esse, interim aeroplano transportatus est in Civitates Unitas.

Furor auri: Haec moneta reperta est in nave "SS Republic of Savannah" diffractâ, cuius thesaurus conditus est a.2003.

Thesaurus navigii "SS Republic of Savannah", cui pretium est 400 milionum dolariorum, usque nunc habitus est pro omnium repertorum ditissimo.

Gregorius Stemm et Thomas Dettweiler, praeceptor incepti "Oloris Nigri" („Black Swan"), unam e monetis repertis examinant.

Hôc instrumento telemoderato, cui nomen est ROV, thesaurus est investigatus.

Gregorius Stemm, unus ex negotiationis Odyssêae conditoribus, silentio tegit ipsum locum, quo thesaurus est repertus. In hac regione tot naves esse aquis submersas, ut ipsi thesaurorum quaeritatores nondum certo scirent, cuius nationis, magnitudinis, aetatis esset navis a se reperta. Locum repertionis situm esse in aquis internationalibus.

Gregorius a diurnariis ipsorum "New York Times" interrogatus: "Animi nostri" inquit „inflammati sunt monetarum varietate historicâ. Huius thesauri qualitate atque multiplicitate perspectis collectores admiratione stupebunt."

Monetae interim aeroplano iam transportatae sunt in Civitates Unitas. Nicolaus Bryer, cui mandatum erat, ut easdem monetas aestimaret existimaretve, dixit hunc thesaurum saeculi decimi septimi esse incomparabilem: „Nihil" inquit „nôvi comparabile".

E verbis negotiationis Odyssêae iudicialiter declaratis nonnulli rei periti concludunt thesaurum repertum esse circiter 70 chiliometris a litore Angliae australi-occidentalis remotum. US-Americanus iudex enim foederalis die Mercurii concessit negotiationi, quae petiverat, ut sibi exclusivê liceret in hac regione investigare navem saeculi septimi decimi diffractam.

Negotiatio Odyssêa nihil dixit de monetarum terrâ originali et valore et cusione. Actioni thesaurum e fundo maris elevandi nomen impositum esse „Oloris nigri".

Thesaurus omnium, qui usque nunc e nave diffractâ erant elevati, maximus a.1985 repertus est in "Nuestra Senora de Atocha" nave Hispanicâ, quae a.1622 ante Floridam procellâ exortâ aquis submersa erat. Qui repertus erat a Melvino Fisher thesaurorum quaeritatore.

Negotiatio Odyssêa tredecim annis ante condita est. Ei negotium optimê successit eo quod a.2003 in Georgiâ civitate Americanâ repperit quinquaginta milia monetarum in nave, cui nomen fuit "SS Republic of Savannah". E mense Ianuario Negotiatio Odyssêa in Freto Gaditano** quaeritat Anglicam navem bellicam diffractam, cui nomen fuit "HMS Sussex", quae a.1694 aquis submersus est fortasse novem tonnis auri onerata. Si Odyssêa hanc thesaurum reppererit, eundem dividere debebit cum gubernio Britanniae.

_________

*ûrînâtor,-ôris m. - Angl. diver. **Fretum Gaditanum n. - Angl. Strait of Gibraltar.

Hanc relationem d.19.m.Maii a.2007 h.13.59 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross