SPIEGEL ONLINE - 31
IAPONIA
Fûres furatos esse pyelum aureum
Hic pyelus, qui est puritate auri 18 ceratiorum, fuit decus fulgentissimum Deversorii Kominatoniani: At furibus contigit, ut praedam suam pretiosam e tabulato decimo clam transportarent foras – astynomis hoc furtum videtur esse aenigmaticum.
Tochio ex urbe Iaponiae principe – In Tochii tribu australi fures ex quodam deversorio furati sunt pyelum aureum, cuius pretium aestimatur esse 120 milionum yenorum (i.e. 734.000 – septingentorum triginta quattuor milium - euronum). Quidam cooperator Deversorii Kominatoniani heri astynomos certiores fecit ablatum esse hunc pyelum decorissimum, qui fuisset in tabulato decimo, in conclavi virorum communi, unde fieri posset conspectus Oceani Pacifici.

Cimelium luxûs pretiosissimum: Talis pyelus aureus e deversorio est surreptus.
Hic pyelus mirabiliter splendidus diametro est 1,21m (unius metri viginti unius centimetrorum), altitudine 71cm (septuaginta centimetrorum), puritate auri 18 (duodeviginti) ceratiorum, pondere 80 (octoginta) chiliogrammorum. Quod lavabrum pretiosissimum non solum deversorii hospitibus, sed etiam philotheoris* cottidie per nonnullas horas fuit accessibile. In deversorii paginâ interretiali leguntur usque nunc in hôc pyelo aureo balneavisse aliquot centum milia hominum. Furibus autem contigit, ut dissecarent catenam, qua cimelium erat alligatum. Simile autem lavabrum, quod destinatum est conclavi balneari mulierum, adhuc est suo loco.
Locutor quidam astynomicus: "Nullus" inquit „testis nos certiores fecit, nullae ibi sunt scopocamerae** securitatis". Itaque astynomi usque nunc ferê nihil cognoverunt de furto furibusve: „Usque nunc nescimus, quomodo hoc fieri potuerit. Sed licet concludere plures uno homines fuisse huius furti participes".
_______
*philotheôrus, -î m. - Angl. tourist. Quod verbum Graecanicum ad verbum valet ‚qui amat aspectare’.
**scopocamera, -ae f. - Angl. video camera.
Hanc relationem d.31.m.Maii a.2007 h.11.55 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|