Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 07

INFORTUNIUM SILVESTRE

Americanum cultro plicatili amputasse crus suum sinistrum

Qui fuit solus, vita eius fuit in periculo: Albertus Hill inclusus erat trunco arboris, quae corruerat. Îdem Americanus constituit, ut ageret. Albertus cultro destricto ipse amputavit crus suum.

Franciscopoli ex urbe - Albertus Hill, qui est 66 (sexaginta sex) annos natus, in ephemeride locali, c.t. „Auburn Journal", refertur in remotâ regione silvaticâ, quae sita sit in Iowâ Civitate US-Americanâ foederali, iter fecisse, cum fieret infortunium.

Quaedam enim arbor ita corruit, ut Albertus prosterneretur. Eiusdem viri crus sinistrum per plus decem horas erat inclusum. Nemo audivit Alberti clamores.

Infeliciter accidit, ut telephono mobili, quod Albertus secum attulerat, nihil reciperetur.

Deinde Albertus intellexit neminem sibi affore nisi se ipsum: Cultro suo plicatili desecuit crus suum sinistrum. Horis demum post Ericus Bookey vicinus quidam incidit in virum vulneratum. Ericus autem postea dixit sermone quadamtenus pathetico: „Illo die nemo in hac silvâ fuit nisi ego et Albertus et Deus."

Albertus autem helicoptero illatus est in nosocomium. Mulier quaedam eidem nota dixit diurnariis Albertum interim esse agilem et „bono animo".

Hanc relationem d.07. m.Iunii, h.08.02, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross