Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 08

PISCES SUFFOCATI

Aringorum stragem ingentem in insulâ Syltâ factam

Plus unus milio, i.e. decies centena milium aringorum mortuorum allutus est ad litus insulae Sylt occidentale. Verisimile est has bestias, cum scombros fugerent, esse suffocatos – quia tempestate calidâ creverant nimis multae algae.

Westerland ex oppido – Verisimile est tempestatem calidam his piscibus fuisse perniciei. Astynomi tutelae aquaticae Husumenses nuntiaverunt aringorum mortuorum „numerum esse insolito magnum". Ut procul dubio inveniretur causa huius stragis piscium, nunc aquam perquisitum iri.


Sylta insula Maris Germanici: Strages piscium die Veneris facta

Sed astynomi iam suspicati sunt, qua de causa facta esset istaec strages piscium: Volfgangus Boe, locutor astynomorum tutelae aquaticae Husumensis, dixit fortasse algîs ante Syltam insulam boreo-frisianam insolito abundantibus portio oxygenii in aquâ marinâ tantopere deminuta esset, ut aringi suffocarentur. Analysi laboratorii factum iri, ut res certo cognosceretur.

Norbertus Grimm plăgas insulae tutari iussus dixit ex diebus flare ventum orientalem. Quo vento aquam superficialem ab insulâ esse abactam. Aquam autem post illam fluentem propter algarum abundantiam partim esse oxygenii valdę egenam. Fieri potuisse, ut examen illud aringorum iuvenum – fortasse scombros fugientium – veniret in hanc aquam ascendentem.

Strages aringorum facta est in parte litoris, quae sita est Westerland et Wenningstedt.

Hanc relationem d.08. m.Iunii, h.16.41, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross