Hamasiani celebrant se Laciniam Gazeticam „liberavisse" a Fatahianis „collaboratoribus" (sc. Israheliae). Ex hôc sermone ipso apparet, quod praeter separationem territorialem facta est etiam ideologica - quae nescimus an graves effectûs sit habitura ad rem Palaestinorum.
Alii Hamasiani locuti sunt similiter. In situ interretiali Cohortium Qassamianarum, quae complectuntur bracchium Hamasianorum armatum, Fatahiani dicuntur esse „collaboratores", qui consentiant cum Israheliâ Civitatibusque Unitis. Islam Schahawan locutor in statione radiophonicâ Hamasianorum propriâ: "Incohata est" inquit „aetas iustitiae imperiique islamici".
‚Nunc tabula raditur' - hôc tenore sermonis Hamasiani odium evomunt in Fatahianos, qui prius dominati sunt sôli. Agenturae rettulêrunt Hamasianos ictibus capitalibus necasse astyphylaces Fatahianis propinquos. Certê etiam Fatahiani bellum gerant et interficiant - sed furor aliquanto maior esse videtur in parte islamistarum.
Hamasianos esse in Laciniâ Gazeticâ, Fatahianos in Cis-Iordaniâ
Hôc conflictu magis magisque apparet regiones Palaestinae unam ab alterâ removeri - divisio ideologica respondet territoriali: Hîc est Lacinia Gazetica, ibi Cis-Iordania. Hodie functionarii Fatahiani dicti sunt iam trans limitem aufugisse in Aegyptum, nisi statim se tradidissent. E contra in urbe Ramallah, ubi praevalent Fatahiani, tres pugnatores Hamasiani sunt violenter abducti necnon in aliis urbibus Cis-Iordaniae arrestati sunt pugnatores islamistae.
IN ORIENTE PROPINQUO: IN GAZÂ FIERI BELLUM FRATERNUM
Iam semper valdê inter se differebant „totius mundi maxima omnium custodia subdialis" ad ipsum lîtus sita et Cis-Iordania collina, olivis arboribus obsita.
Exempli gratiâ in Laciniâ Gazeticâ ex a.1948 praecipuê homines, qui ex illis Palaestinae partibus aufugêrunt, quae nunc sitae sunt in Israheliâ, eorumque filii nepotesque. E contrario in Cis-Iordaniâ plerique homines adhuc incolunt proprios vicos oppidaque.
In urbibus Ramallah, Jericho, Bethlehem et alibi vivunt multi Christiani, qui partim sunt maior pars civium - at in Laciniâ Gazetica vix sunt aliqui Christiani. In urbe Taybeh, quae sita est in septentrione urbis Ramallah, est adhuc bracîna cervesiaria - at in Laciniâ Gazeticâ zelatores islamici ipsam cauponam UNOnianam expugnavêrunt et cinêmatêa clausêrunt.
In Laciniâ Gazeticâ duae tertiae partes populi vivunt infra limitem paupertatis - in Cis-Iordaniâ oeconomia est quidem etiam parum prospera, sed non tam calamitosa quam in Laciniâ Gazeticâ. Ceterum haec condicio multum contulit ad multiplicem hominum Laciniae Gazeticae radicalizationem islamisticam: Hamasiani hîc eo exaucti sunt, quod per annos compatriotis egenis fideliter praebebant auxilium. At Fatahianorum auctoritas per annos in utrâque Palaestinae parte deminuta est, quia regebant superbê atque corruptê.
Ex alterâ parte hae differentiae nequaquam valent in regionibus integris: Etiam in Laciniâ Gazeticâ sunt propugnacula Fatahianorum necnon in Cis-Iordaniâ Hamasianorum. In urbe Nablus mulier ne sigarella fumificet in viâ. Sed Gazopoli in urbe fieri potest, ut cervesiam bibas cum Hamasianis, si sciunt, ubi cervesiam inveniant. Inter Cohortium Alaxanianorum pugnatores Fatahianos sunt nonnulli ad principia Islamistica provocantes. Iidem videntur non accepisse, quod Fatah organisatio sua materna civitatem Israheliam officialiter comprobavit. Quos si audiveris, credas esse Hamasianos.
Israhelia quid nunc faciet?
Ergo plus unâ de causâ nimis simplex est regiones Palaestinenses dividere in „Hamastaniam" et „Fatahstaniam". Tamen multi Palaestinenses praesens bellum fraternum calamitatem esse etiam putant, quod eodem gravetur separatio spatialis, ideologica adhuc vaga firmetur - ideoque spes deminuantur.
Hanan(a) Aschrawi, Iassir(o) Arafat ducente ministra quondam educationis, hodie delegata independens, vehementer praemonet, ne ingravescat separatio: „Nisi istaec separatio" inquit „refrenata erit, minus minusque verisimile fiet umquam orituram esse rem publicam Palaestinensem vivacem."
Hanana annis nonagenariis particeps fuit gregis consultationum ipsius Organisationis Palaestinae Liberandae (PLO); iam illo tempore consultantes verbis extulêrunt necesse esse, ut saltim itinera fieri possent inter Cis-Iordaniam et Laciniam Gazeticam. Per longum tempus Palaestinenses postulabant transitum liberum inter has regiones concedendum. Sed his annis, praesertim ex alterâ Intifadâ ineunte (i.e. a.2000) propter Israheliana saepimenta vix fieri potest, ut incolae Cis-Iordaniae et Laciniae Gazeticae inter se visitent. Delegati parlamenti in Laciniâ Gazeticâ habitantes in sessionibus cum delegatis Cis-Iordaniensibus plerumque non poterant communicare nisi per scopocameram (Angl video-camera). Alumni academici ex urbe Rafah aut Dschabalia in Laciniâ Gazeticâ sitîs oriundi, qui annis nonagenariis exeuntibus coeperant studia facere universitaria, familiam suam partim usque hodie non revidêrunt.
Hanana Ashrawi cum SPIEGEL ONLINE colloquens: „Nunc imminet" inquit "pumila civitas Hamasiana in Laciniâ Gazeticâ sita, cum Cis-Iordania remaneat ab Israhelianis custodita - obsessa et in fragmenta discissa." Hoc si fiat, Palaestinam „ipsam se esse interfecturam." Hoc ne fiat, nunc non suscipiendos esse conatûs problematis solvendi, quibus separatio augeatur. Itaque Hanana putat falsum esse solâ in Laciniâ Gazeticâ collocare cohortem tutoriam internationalem.
Pumila civitas Hamasiana, de qua loquitur Hanana Christiana, tamen adhuc est res ignota. Licet Hamasiani Gazae iam pridem dominentur, quantum attineat ad bona socialia definienda - sed timendum est, ne Hamasiani nunc, furore expugnationum obsessi, omnino non patiantur ullos modos vivendi non-islamicos. Quod etiam pugnatores Hamasiani non secuti sunt verba ministri sui primarii, quibus eosdem iussit curare, ut arma silerent, indicio est inter Hamasianos praevalere radicales.
Accedit, quod divisione nunc factâ in Laciniam Gazeticam vix afferentur pecuniae auxiliares, nisi erunt mediatores Fatahiani - quae est condicio sine qua non adiuvabunt multae terrae donatrices, praesertim Europaeae. Auxiliis autem pecuniariis deficientibus celerrimê ingravescet egestas hominum, ut iam verbis extulêrunt praepositi organisationum UNOnis auxiliarium. Necnon denique fieri poterit, ut Israheliani in Laciniam Gazeticam invadant, ut evitent impetûs Palaestinensium spe deceptorum. Hoc autem cum fiet, periculum novo modo exaugebitur.
Iam nonnulli Israheliae gubernatores loquuntur de novâ „ratione politicâ Gazeticâ". Quidam vir gubernationis officiarius diurnariis Reutersianis dixit nunc agi „de novâ realitate duarum regionum Palaestinensium, quae separatim dispensarentur". Amos Gilas, repraesentator securitatis auctoritate maiore praeditus, a Reutersianis dicitur dixisse regionem litoralem nunc „considerandam necnon tractandam esse ut regionem hostilem et periculosam".
Idem reiecit quidem quod nonnulli opinati erant Israhelianos invasuros esse: „Debemus" inquit „aliam responsionem invenire, quae apta est ad hanc quaestionem". Primo Aegyptios esse urgendos, ut impedirent, ne arma et pecunia subintroducerentur in Laciniam Gazeticam, „ne perduraret hoc figmentum politicum".
At alii reapse putant novam Israhelianorum invasionem in Laciniam posse fieri - talis, si consideramus Hamasiani quam inebriati nunc sint victoriâ suâ, nescimus an sit periculosissima. Iidem hodie hominibus in Laciniâ Gazeticâ viventibus distribuunt socolatam - utrum dies hodiernus Hamasianis in posterum evasura sit dies triumphi necne, nondum certum est.
Hanc relationem d.14.m.Iunii, h.19.13, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: