Mense Aprili proximo praeterito magis magisque dubitabatur, num Snuwolf et Snuwolffy verê essent clonizatae. Quodam nuntio a Seulensi Universitate Nationali factô relatio scientifica, qua ambas catulas lupinas clones esse scriptum erat, in dubium vocata est. Nam Lee Byeong Chun medicus veterinarius, qui moderatus erat his lupis clonizandis, etiam particeps fuerat gregis Hwangiani.
At nunc tandem certo constat: Snuwolf et Snuwolffy sunt clones veri – lupae primae totius mundi omnium, quae sunt clonizatae. Commissio universitatis nuntiavit inesse quidem cuidam tabellae relationis lycoclonurgicae (sit venia verbo a nobis ficto, adn. interpretis) nonnulla menda calculandi. Sed non confirmatam esse suspicionem clonizationis fraudulenter simulatae. E duabus genorum analysibus, quae factae essent in laboratoriis independentibus, consequi „ambas lupas esse clones". Porro commissio dixit menda calculandi effecta esse investigatorum negligentiâ.
Lee in suspicionem venisse successûs boni supra modum indicati
Simul revelatum est gregem veterinarium post primas lupas clonizatas sex alios lupos Coreanos clonizavisse. Quorum tres esse mortuos. M.Aug. a.2005 grex Hwangianus primum canem clonizatum exhibuerant, cui nomen „Snuppy" indiderat. Cum duae relationes Hwangianae aliae, quae spectant ad humanas cellulas primordiales, demonstrarentur esse falsatae, canis Snuppy se praestitit esse clonem verum.
Postquam ambae lupae clonizatae sunt exhibitae, quae dicuntur natae esse sesquialtero iam anno ante, alii scientistae suspicati sunt gregem veterinarium portionem successûs boni indicavisse verâ maiorem. Deinde Lee Byeong Chun veterinarius concesserat „mendum calculandi" et rogaverat, ut in periodico speciali, c.t. "Cloning and Stem Cells", relatio lycoclonurgica corrigeretur. In eiusdem periodici editione m.Mart. (t.9, p.130) factâ publicati sunt numeri correcti.
Clones exempti esse scribuntur e lupae adultae cellulâ somaticâ. Generaliter clonurgi sperant experimentis suis faciendis aliquando fieri posse, ut serventur species bestiarum intermoriturae.
Hanc relationem d.27. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: