Compluries torsores instigasse canes scholae astynomicae, ut in se inveherentur. Vehementissimê torsum esse medicum Aschrafum Dschum Hadschudsch: "Aschrafus" Dimitrowa inquit, „passus est omnium pessima. Quem isti torsêrunt per novem menses, etiam fluento electrico".
Post tres demum menses omnes culpatas e Tripolitanâ custodiâ insulationis translatas esse in custodiam Benghasianam. Ibidem se alias denuo convenisse. At cum a.1999 arrestatae essent, sibi per annum non licuisse inter se colloqui necnon cum legatis publicis, a quibus visitarentur. "Nil restitit" Dimitrowa inquit „nisi perferre et obdurare et tacere et perpeti". Aliter ac medicus ceteraeque nosocomae, quae unâ secum custodiam Libyensem sunt passae, Dimitrowa quamvis torsa nihil est confessa: „Mâlui" inquit „mori integro honore integrâque conscientiâ coram filiis meis quam scelus confiteri, quod non commiseram. Tali enim confessione ipse frangitur animus". Simul eadem dixit se intelligere, quod aliae erant confessae.
Antea Hadschusch medicus rettulerat se in custodiâ Libycâ torsum esse ictibus electricis et mulcatione et vigiliâ coacticiâ. Idem vir 39 annos natus in televisorio Batavico dixit se esse coactum, ut subscriberet declarationi, qua ipse diceretur in custodiâ bene tractatus esse.
Idem medicus et quinque nosocomae a.2004 erant capitis damnatae, quia iudices Libyii contenderant demonstratum esse illos in quodam nosocomio Benghasiensi consulto plus 400 infantes infecisse vîro disimmunitidis. Post longas disceptationes poena capitalis mutata est in custodiam perennem, ut medico nosocomisque liceret ex Libyâ exire. Cum maximê Bulgariam advenirent, iisdem data est venia.
Tsechia et Katar et Bulgaria Libyae pecuniam solvêrunt
Interim Libya promulgavit, quomodo de nosocomis medicoque absolvendis esset disceptatum. Baghdadi Ali Mahmudi praeses ministerialis rettulit cum alias civitates tum praecipuê Tsechiam et Katar et Bulgariam pecuniam solvisse in aerario Benghasiano deponendam, e quo familiis infantium disimmunitide infectorum daretur pecunia. Praeterea Francogalliam affirmasse se nosocomium Benghasianum instructuram esse instrumentis necnon instituturam esse 50 ferê medicos Libyos.
Ex internationali aerario Benghasiano familiis infantium afflictorum dati sunt in summâ 460 (quadringenta sexaginta) miliones dolariorum remunerationis. Administratores aerarii affirmant datam esse pecuniam mutuam sumptam. Quam resolutum iri, ubi donatores voluntarii sat multas pecunias essent daturi. In summâ iam concessos esse plus 477 (quadringenti septuaginta septem) miliones dolariorum. Has pecunias datas esse ex 31 fontibus variis, inter quos esset Libya.
Unio Europaea declaravit pecunias civitatum sui membrorum in aerarium Benghasianum datas esse ratione merê voluntariâ. Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae affirmavit Unionem Europaeam nullam pecuniam solvisse pro nosocomii cooperatoribus liberandis. Sed eandem Unionem pactam esse, ut ipsa, si medicus nosocomaeque absolverentur, cum Libyâ habitura esset commercia artiora.
Hanc relationem d.28.m.Iulii a.2007 h.15.50 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: