Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 05

BESTIAE IN LUTO HAERENTES

Mefitim ab astyphylace pistolio liberatam esse

In Michiganiā Americanā civitate foederali astyphylax mefitim, id est animal omnium foetentissimum, liberavit ex angustiis molestissimis. Mefitis enim caput haeserat in hyalo, qui completus erat liquamine acetariorum (Angl. salad dressing). Idem autem vigil publicus cum timeret, ne sibi iniceretur secretum bestiae foetidissimum, adhibuit pistolium.

Carrollton Township ex urbe Michiganiae - Ictu e pistolio pneumatico cordatź emisso quidam astyphylax Americanus liberavit mefitim, cuius caput inhaeserat hyalo liquaminis acetariorum „Caesarei" a T. Marzettio fabricati. Idem magistratus bestiam invenerat in areā stativā stationis astynomicae urbis Carrollton Township, quae sita est in Michiganiā civitate foederali Americanā.

BESTIAE ERRANTES: MEFITIM IN HYALO INCLUSUM ESSE, CANEM LATRANTEM IN ARMARIO FRIGIDARIO.


Haec mefitis (Mephitis spec.) Carrolltoniensis in Michiganiā civitate foederali Americanā versans videtur nimis cupida fuisse. Eadem enim capite inhaeserat hyalo liquaminis acetariorum. Denique astyphylax eandem liberavit ictu pistolii pneumatici.


In Californiā Ursus americanus magnum haustum sumit e lagoenā colae.


In Illinoisiae Americanae civitatis foederalis cauponā ministrationis propriae Canis latrans in aliquo pluteo frigorifico consźdit inter sucos fructuarios et aquam mineralem. Qui postea capitur a grege tutorum bestiarum.


In Wesley Chapel urbe Floridanā crocodilus in parietem domūs nititur. Quamvis utatur arte subtili, denique ab hominibus capitur.


Hic cervus albam sellam tentorialem - nolens - e collo suo gerit. Aliquantulo post huic bestiae contingit, ut sellam dividendo se liberet.


In Californiā ursi libenter petunt hortos et natabula accolarum - velut hic ursus, quem recreat aquae frigus amabile.


Mediā nocte hic leopardus delapsus est in lectum Arthuri Du Mosch, qui vivit in Israheliā australi. Eadem bestia petit cibum.


Zalophi californiani in urbe Newport Beach ad lītus Californiae sita sunt molestissimi. Qui interdum naviculas demergunt aut homines e caudicīs eripiunt.


Iacobus (James) Kellett voluit animal adiuvare, sed bonā causā sollicitabatur, ne ab illo aspergeretur liquore pestilentissimo. Itaque bonus Iohannes fortis vigil e distantiā securā pistolio iaculatus est in receptaculum vitreum. Quo diffracto animal mirans effūgit - retinens collare vitreum, ut ephemeris "The Saginaw News" hodie refert.

"Nolui" Iohannes cordatus inquit „adhibere vim mortiferam. Animal effugiens potuit comedere et respirare et secretum eicere foetidissimum - ergo omnia, quae mefites solent facere."

Hanc relationem d.05.m.Oct.., h.17.34, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross