Annus
2 0 0 7

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SPIEGEL ONLINE - 04

INSECTA AD DROGAS TRANSPORTANDAS ADHIBITA

Cocainum a subintroductoribus in scarabaeos mortuos abditum

Batavi drogarum indagatores, cum aperuissent suspiciosum fascem cursualem e Peruviâ missum, vestigium invenêrunt mercatorum cocaini subdolôrum. Subintroductores enim nonnullos scarabaeos (i.e. Coleoptera) incisos drogîs impleverant. Unius insecti implementum aequale fuit valori *cryptopolico aliquot milium eurônum.

Amstelodamo ex urbe - Kees Nanninga locutor telonialis hodiê dixit pulverem album abditum esse in fascem cursualem, cui infuissent plus centum insecta mortua, quae e Peruviâ missa essent. Easdem bestias in dorso esse incisas et cocaino completas et conglutinatas.

DROGARUM SUBINTRODUCTIO: SCARABAEI COCAINO COMPLETI


Batavi investigatores teloniales fascem cursualem confiscavêrunt, qui missus erat e Peruviâ. Eidem fasci infuêrunt centum ferê insecta, quae a subintroductoribus completa erant cocaino.


Scarabaeus familiae Cerambycidârum particeps adhibitus est ad drogas transportandas, integumento pellucido obtectus.


Drogarum subintroductores usi sunt insectis maximê variis, quibus transportarent mercem illicitam.

Hae bestiae continuêrunt trecena gramma cocaini ideoque valore fuêrunt cryptopolico octo ferê milium eurônum. Haec subintroductio insolito more temptata a Nanningâ dicitur iam aestate inventa esse, sed hodiê demum enuntiata. "Talem rem" idem locutor telonialis inquit, reverâ antea numquam experti eramus". Num re inventâ iam investigati sint subintroductores, Nanninga non pandit.

Hanc relationem d.04.m.Oct.., h.15.51, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross