Complura oppida ferialia ad lîtus sita sunt evacuata. Dies Solis ultimus fuit dies feriarum nationalium, quo ferê omnes Sinenses vacant. In urbe Sinicâ Zhejiang iam facti sunt imbres fortes. Monumenta philotheorica ad lîtus sita sunt clausa, dimidius milio philotheorôrum adducti sunt in terram interiorem. Magistratûs edidêrunt monitionem inundationis procellosae summi gradûs. Volatûs pontonumque cursûs sunt sublati.
Etiam in urbe Shanghai incolae aedificiorum instabilium in regionibus litoralibus sitorum moniti sunt, ut se praepararent ad evacuationes faciendas. Cives huius urbis timent, ne quid detrimenti capiant ludi aestivi „Olympiorum specialium" necnon curricula autocinetica formulae primae.
Ventos esse celeritate maximum 126 chiliometrorum horalium
Agentura Xinhua nuntiavit procellam moveri praeter lîtus versus septentrionem. Eadem computabatur die Solis procedente in limite provinciarum Zhejiag et Fujian perventurum esse ad terram. Inde sequitur typhonem "Crosam" secum attulisse ventos, qui essent celeritate maximum 126 (centum viginti sex) chiliometrorum horalium.
Itaque fortitudo procellae evidenter deminuta est, si comparatur cum fortitudine, quae valuit in Insulâ Formosâ, ubi ventus per terram proreptus est velocitate maximum 162 (centum sexaginta duorum) chiliometrorum horalium. Officialiter nuntiantur in Formosâ minimum quinque homines esse typhone interfecti, plus quinquaginta violati.
Duo viri referuntur prope urbem Taipeh mortui esse, cum eorum domus labinâ terrestri subrueretur. Alius vir nuntiatur in urbe Hsinchu de maeniano decidisse, mulier in urbe Tainan mortua esse ictu electrico.
Typhone effectae sunt inundationes et numerosa infortunia vialia. Die Saturni 2,2 (duo - virgula - duo) miliones habitaculorum ad tempus fluenti electrici erant expertia. Plerique volatûs nationales, etiam multi internationales sunt sublati.
Undae fluctuum duodecim metra altae
Quamvis typhon evidenter deminutus esset, magistratûs Sinenses servavêrunt omnes cautiones. Agentura Xinhua verba attulit meteorologorum, qui affirmârent, etiamsi typhon post iter suum versus septentrionem factum iterum averteretur versus mare apertum, exspectandos esse imbres ventosque vehementes.
Verisimile est istâc tempestate etiam afflictum iri urbem Shanghai, metropolin orientalem, ubi die Solis factum est curriculum autocinetorum formulae primae. Pro provinciâ Zhejiang publicê praemonitum est factum iri fluctûs procellosos, quorum undae assequerentur altitudinem duodecim metrorum. Cooperatores ministeriorum servatoriôrum e vacatione sunt revocati.
Vietnamiâna autem associatio publica inundationum interim nuntiavit typhone "Lekima" septimanâ proximâ praeteritâ interfectos esse 44 (quadraginta quattuor) homines, 25 (viginti quinque) amissos adhuc desiderari. Typhone "Lekima" praecipuê nocte diebus Mercurii et Iovis intermissâ effectas esse inundationes vehementissimas, quantae in provinciis mediâ in terrâ sitîs ex plus decem annis non fuissent. Flumina ripas inundavisse, ventos typhonis destruxisse aut afflixisse aliquot decem milia domorum. Porro magistratûs rettulêrunt 3000 (tria fere milia) militum et astyphylacum esse arcessita, ut adiuvarent homines regionum afflictarum.
Hanc relationem d.07.m.Oct., h.09.04, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:
), I) eine Art von Wirbelwind, der aus den Wolken kommt, alles dahinreißt und auf dem Meere die sogenannten Wasserhosen bildet, Plin.2,131. Apul. de mund.15. - ein Wirbelwind mit Feuer vermischt, Val.Flacc.3,130..."
Verisimile est hanc procellam a Plinio et Apuleio memoratam non esse eandem ac illam Asiaticam; tamen licet hôc nomine Graeco-Latino ûti ad illam procellam appellandam. Sinenses ipsi hanc procellam appellant tai fung, i.e. magnum ventum; nec ullus homo umquam vim istius venti expertus negabit eundem esse horribiliter magnum destructivumque. Ceterum nomen huius procellae Anglicum videtur exortum esse ratione phoneticâ aliquatenus e Sinico sermone, ratione orthographicâ e Graeco-Latino, cfr lexicon, quod sequitur:
William T. McLeod/ Patrick Hanks, The New Collins Concise Dictionary of the English Language, London & Glasgow 1982, p. 1268: „typhoon (tai'fu:n) n. a violent tropical storm or cyclone, esp. in the China Seas and W. Pacific. [C16: < Chinese tai fung great wind; infl(uenced) by G(ree)k