Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cives pericula timent,

AUSTRIA

Cives pericula timent, quae sibi a perfugis immineant

Acerrime his diebus disputatur de aedibus in provincia Pannonia occidentali (Burgenland) exstruendis, in quibus perfugae asylum petentes recipiantur. Ad quas aedes exstruendas magister civium sive praefectus civitatis Eberau, vici mille fere incolarum in meridionali eius provinciae parte siti, civibus insciis ministrae rerum internarum fundos obtulit, scilicet sperans eam rem civitati lucro fore. Sed cives de consilio in secreto capto indignati vehementer ab illo proposito abhorrent timentes, ne quae pericula sibi a tanta perfugarum multitudine immineant. Interim Ioannes Niessl, praefectus provinciae, edixit, ne qui fundi ad eas aedes struendas venirent, dum suffragia populi de ea re haberentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus