Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Britannus quidam auctor inscriptionis surripiendae fuisse dicitur

Britannus quidam auctor inscriptionis surripiendae fuisse dicitur

Auctor furti, quod in pristinis castris Ausviciensibus erat commissum – de quorum porta inscriptionem „laborando liberamur“ (Arbeit macht frei) surreptam esse constat - Britannus quidam esse dicitur, qui nazistis favet. Acta diurna Britannica „Sunday Mirror“ nuntiaverunt inscriptionem eo consilio esse surreptam, ut venirent illi viro, qui eas res colligere soleret, quae ad nazistas celebrandos pertinerent. Pecuniam autem, si quam ex venditione accepissent, fures insidiis in Suetia parandis soluturos fuisse.

Inscriptio illa, quae olim captivis illudendis affixa erat, nocte ea, quae erat inter diem 18. et 19. Decembris, surrepta paucis diebus post furibus comprehensis in silva reperta est.

 

Darko Jankovic comprehensus est

Darko Jankovic Serbus, qui gravissimorum scelerum arguitur, quae bello Bosniaco commisisse dicitur, in Serbia comprehensus est. Ea res ab accusatoribus publicis rei publicae Serbicae affirmata est. Jankovicium auctorem fuisse caedis anno MCMXCII factae, qua caede in vico Celopek XIX mahometani necati sint.

Iam anno MMVIII tres Serbi, qui similia commiserant scelera, ab iudicibus Beogradiensibus ad carcerem damnati sunt. Nam res publica Serbica summam dat operam, ut quam plurimi sceleratorum comprehendantur ac damnentur, quibus adhuc licebat vitam liberam atque otiosam degere. Quod autem fit eo consilio, ut Serbia breviore tempore Unioni Europaeae asciscatur. Tamen uterque dux fugitivus, cui indagando iudices Hagenses summam dant operam, adhuc in libertate est: et dux Serborum in Bosnia viventium, Ratko Mladic, et Goran Hadzic, qui Serbis Croaticis praefuit, nondum comprehensi sunt. „Sine intermissione utrumque quaerimus“, Vladimir Vuckevic, accusator publicus sceleribus bellicis inquirendis, nuper affirmavit. Mladic, qui usque ad annum MMI secure in urbe Beograd vixerat, ex eo anno nusquam iam reperitur. Tamen sunt, qui credant locum, ubi ille vivit, magistratibus Serbicis haud esse ignotum.

 

Ivo Sanader a partibus HDZ excluditur

Princeps pristinus regiminis Croatici, Ivo Sanader, qui honoris causa praeses adhuc erat partium HDZ, ab his partibus exclusus est. Quem, cum iterum ad rem publicam accedere vellet, postquam sex mensibus abhinc e negotiis publicis se removisset, factioni suae nocuisse Jadranka Kosor, quae nunc iis partibus praeest, hodie vesperi in colloquio cum diurnariis habito dixit.

Cum nemo ex iis partibus sciret, quid Sanader in animo haberet, nonnulli sodales eum “novis rebus studere” suspicati contendebant, ut excluderetur.

Sanader ab anno MMIII ad annum MMIX et regimini et partibus HDZ praeerat. Quibus de causis tam inopinate e negotiis publicis se removerit, incertum est.

Scripsit Volfgangus Austriacus