Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Num  Austria in carcerem mutabitur?

Num Austria in carcerem mutabitur?

Leges novissimae, quibus terrori praecaveatur, a pluribus in dies vituperantur: eas esse incertas, confusas,  iuri humano repugnantes.

Mercurii die Bernardus Christianus Funk, vir iuris publici peritissimus, monuit, ne furtim praesumptio innocentiae in contrarium verteretur ita, ut omnes suspiciosi, omnia periculosa haberentur.

Austria ex constitutione quadam Unionis Europaeae sese obligaverat, ut legibus ferendis terrorismum internationalem praecaveret. Haec nova crimina his legibus providentur: eruditio terroris causa (custodia maxime X annorum), institutio sceleri terroristico committendo (custodia maxime II annorum), hortatio ad terrorem sive eius probatio (custodia maxime II annorum).

Funk praeter cetera vituperavit, quomodo sodalitates terroristicae lege definirentur: quarum enim participem esse, quicumque tali coetui interesset haud ignorans se ea re illi sodalitati (sive sceleribus ab ea commissis) favere. Hanc legem sibi non probari: quam ad eos tantum pertinere oportet, inquit, qui faciendo et agendo scelera committunt.

Cavendum esse, ne in civitate nostra alius alii diffideret. Non iam scelere opus esse, quod vindicaretur, sed id contendi, ut, quaecumque accidere possent, ante prohiberentur. Ex quo evenire, ut civitas nostra veluti in carcerem mutaretur.

Multi interim vituperant, quod probatio facinoris poena digni ea lege ut facinus terroristicum vindicanda sit. Fingi non posse tali probatione vitam publicam graviter perturbari. Quod autem fieri necesse esse, si quod facinus pro scelere terroristico habeatur.

Scripsit Volfgangus Austriacus