Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Carceres secreti in multis terris exstant

Carceres secreti in multis terris exstant

Non solum a Civitatibus Unitis Americae, sed a pluribus decenis civitatum superioribus annis homines suspicionem moventes locis secretis retentos esse ab Nationibus Unitis relatum est. Carceres secretos a tot civitatibus sustineri – ea scilicet specie, ut terrorismus arceretur - rem esse gravissimam. Ex his litteris cognitum est praeter ceteras civitates Russiam, Siniam, Aegyptum, Sudaniam, Simbawen iterum atque iterum homines alicuius facinoris insimulatos aut regimini oppositos locis ignotis retinuisse. In summa LXVI civitates eo indice contineri.

Manfredus Novak, legatus Austriacus apud Nationes Unitas, qui hanc renuntiationem moderatus est, dixit VIII veros carceres inventos esse, qui ab Officio Secreto CIA instituti essent, in quibus «carcerem tenebrosum» (dark prison) in Afghania situm. In eo rationibus quaerendi „acrioribus“ uti: captivos in extremis tenebris teneri atque extremo strepitui esse expositos.

Quae rationes captivos coercendi iure gentium vetantur. Tamen custodia secreta nomine terrorismi arcendi ubique terrarum adhibetur.

Scripsit Volfgangus Austriacus