Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Quo vadis.

Quo vadis, Italica schola?

Res inaudita in quadam Liguriae scholae evenit: cum Italiae rectores minimam pecuniam scholis suppeditent, qua possint munere fungi, octoginta magistri suis impensis aleatorias schedulas emerunt admodum notas in Italia (Gratta e vinci : “Rade et lucrare”) sperantes, feliciter lucrati denarios, hoc modo se posse scholam iuvare. Centum euro impenderunt, septendecim autem lucrati sunt. Statuerunt tamen perseverare, etiam ludis televisivis interesse, quibus possent pro schola pecuniam lucrari. Universae Italiae scholae multo minus pecuniae a rectoribus accipiunt quam antea, quamobrem discipulorum parentes scholas iuvant emendis saponibus, latrinae charta, calamis et reficiendis aulis; duo anni sunt ex quo magistri qui in absentium locum successerunt mercedem debitam non acceperunt. Constat publicarum divitiarum rem difficilem esse, dedecet autem scholas vitam miseram agere, vel rebus necessariis indigere.

Scripsit Dominicus Gallipoli