Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De operistitio magistratuum Graecorum

De operistitio magistratuum Graecorum

Magistratus Graeci mane Mercurii diei operistitium XXIV horarum inchoaverunt. Omnia aedificia publica,in quibus scholae universitatesque, clausa manebant. Quod operistitium cum ad eos quoque pertineat, qui in aeroportibus in officio sunt, omnes volatus usque ad mediam noctem intermissi sunt. In valetudinariis publicis aegroti non curantur nisi subita necessitas accidit.

Athenis media in urbe die Mercurii vigiles publici multitudinem reclamantem gazo lacrimoso dissipabant; quo facto a nonnullis lapides in vigiles coniecti esse dicuntur.

Operistitio consilio pecuniae reservandae reclamatur; quo consilio regimen id quoque providere vult, ut aditus ad munera publica intermittatur , deinde, ut mercedes magistratuum minuantur.

Scripsit Volfgangus Austriacus