Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Scotellarus,

Scotellarus, Lucaniae "poëta agricola"

Rochus Scotellarus (quem in imagine aspicis) in parvo Lucaniae pago (Italice Tricarico) natus est a. D. MDCCCCXXIII et morbo obiit a. D. MDCCCCLIII. Pater eius sutor, mater domiseda erat. Valde promptus in discendo, ceteros pueros iuvabat in domi gradibus sedens. Cum praeter primariam Tricarici scholae non essent, sacerdos quidam parentes hortatus est ut Rochum in seminarium (in Campania positum) demitterent, ut ibi studia exerceret et … sacerdos fieret. Multi egestate atque discendi studio moti, temporibus illis ita agebant; cum autem essent prope sacerdotalem consecrationem, seminarium relinquebant et in publica schola reliqua studia perficiebant. Hoc quoque Scotellarus fecit, praesertim seminarii vitae severitate minime contentus. Mortuo patre, (qui in urbe Neapoli , tormentis telisque concidentibus, curium iam solutum amisit, quo calceos confecturus erat), Rochus carmina composita edere, in certamina descendere coepit et nummos aliquando percepit, quibus suos iuvit. Viginti tres annos natus praefectus pagi electus est, in vincula autem coniectus, a parte adversa (dextera) accusatus quod furtum fecisset aliquarum rerum quas Americani in Italiam bello deletam miserant. Iudices eum absolverunt (ex iis qui distribuerant erant qui furta fecerant). Agrorum occupationibus interfuit, nosocomium erigendum in pago curavit. Eos auxilio laboris iuvit (Mazzarone, Levi, Rossi Doria), qui omnibus viribus operam dabant ut Lucaniae et meridianarum regionum incolae in humaniorem vitae cultum procederent.

Huius poetae duo carmina Latine conversa praebentur.

LUCANIA

Gryllorum cantus,

tintinnabuli 

inquietae capellae sonitus

ruri me blandiuntur;

ventus corpus meum       

fasciolis ex argento subtilibus involvit. 

Ibi, sub nubium umbra,

longe dispersim        

parvae domus iacent 

Lucaniae pagi.

 

PROPE SEPULCRETUM

Prope sepulcretum 

deambulatum iens,

quod praeter mi care pater iaces,

picae cantum hilarem 

vesperi audio.

Inurbanus sum, non te saluto. 

Olim, memini, cum domum ingressus 

hospites non salutassem, 

me expulisti atque monuisti,

ut urbane domum intrarem 

et hospites 

“salvete” dicens salutarem.

OH! HIC NEMO PERIIT!

Oh! Hic nemo periit!

Nemo nostrum

corporis cultum mutavit.

Agricolae suras

telis linteis involvunt,

eodem modo quo antiquitus.

Oh! Hic nemo perire potest!

Aequo animo

quisque veniat!

Fistula canemus

caprae pellem inflantes,

timpanum pulsabimus

teneri cuniculi pelle confectum.

TRICESIMO DIE…

In vicis oscuris

triginta diebus ante,

super domuum gradibus sedentes,

vespertino cibo sumpto,

aestatis transeuntis

natos mortuosque enumerabant.

Agricola quidam mulo vectus,

tarde e campis rediens,

sodales sedentes salutabat.

Ianua tantum una deserta erat

sodalis triginta diebus ante mortui.

Scripsit Dominicus Caveosanus