Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

egimen Slovacum cives patriam amare iubet

Regimen Slovacum cives patriam amare iubet

Regimen Slovacum lege accepta civibus praescribit, ut patriam suam ament. Ea lege, quae ab Kal.Aprilibus (!) valebit, praeter cetera id providetur, ut conventus cuiuslibet generis posthac ab hymno nationali cantando incipiantur. Quin etiam certamina athletica ab hymno incipi oportebit. Praeterea in omnibus classibus scholarum publicarum insigne et vexillum nationale, deinde verba hymni nationalis et praefatio constitutionis affigenda erunt.

In discipulis quoque erudiendis ratio amoris patriae habenda erit. Quin etiam magistratibus iurandum erit insignia rei publicae sibi honori fore. Tamen regimen a lege primo lata destitit, qua providebatur, ut iuvenes syngraphum primum accipientes rei publicae iusiurandum darent. Quod nisi impetrassent, democratae sociales huic proposito nescio an non assentiti essent.

Scripsit Volfgangus Austriacus