Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Negotiator Helveticus magistratibus Libycis se tradidit

Dalai Lama a praeside Obama excepto Sinenses reclamant

Cum Dalai Lama a Baraco Obama in Domo Alba hospitio exceptus esset, nulla Sinensibus fuit mora, quin huic rei vehementer reclamarent.
Americanos non solum rebus ad Sinenses pertinentibus se immiscuisse, sed etiam sensus populi Sinensis violavisse, quae res rationibus, quas Sinenses cum Americanis haberent, non mediocri detrimento esset, Ma Zhaoxu, qui pro ministro rerum exterarum locutus est, Veneris die declaravit. Praesidem Obamam, cum Dalai Lamam excepisset, sibi ipsi repugnavisse, ut qui saepenumero affirmasset se eos non adiuturum, qui libertati Tibetanorum studerent, quia Tibetum pars Siniae esset. Iam antea Jon Huntsman, legatus Americanus, in ministerium Sinense rerum exterarum venire iussus erat.
Obama hospitem suum non, ut antecessor eius Georgius W. Bush, in praetorio suo ovato („Oval Office“) excepit, sed in conclavi tabulario, quod dicitur. Conventum photographice reddere diurnarii vetiti sunt. Qua re concessa Sinenses tamen minime moti esse videntur.
Obamam affirmavisse se identitati culturali et iuribus humanis Tibetanorum servandis favere locutor Domus Albae dixit. Praeterea eum laudavisse, quod Dalai Lama se obligavisset, ut vi abstineret, deinde, quod conatus esset colloquia cum regimine Sinensi inire.
Quid reclamationes Sinensium effecturae sint, adhuc incertum est. Diurarii Sinenses quidem, qui de hac re scripserunt, nuper poposcerunt ut regimen suum consiliis Americanorum vehementius intercederet.

Scripsit Volfgangus Austriacus