Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Quippe qui tantum quatuor per centum materiae atque energeiae uniuersalis sit uisiuile uel luminicum,

MEDITATIONES PASCHALES DE LIMITIBUS POTENTIAE DEI

De parvo Dei regno

Quippe qui tantum quatuor per centum materiae atque energeiae uniuersalis sit uisiuile uel luminicum, et tres etuiginti per centum sit materia obscura atque tres et septuaginta per centum sit energeia obscura,ironice potest computari quod quiqui putauerum Deum esse regem luminis nesciebant dicere Eum esse regem tantum partis quatuor centessimarum partium Vniuersi. Simul, putando Diabolum esse regem tenebrarum, dicebant eum esse regem sex et nonaginta centessimarum partium Vniuersi.... Nisi mutaremus notionem lucis atque obscuritatis, pessimistae religiosi iam haberent explanationem suppositae ubiquitatis mali...... Ceterum, Diabolus, infernarum causa, etiam fiebat rex cuiusdam partis lucis, scilicet partis lucis urentis haud uisibilis siue lucis ultrauiolaceae, quam, etsi apes uideant, homines uritur extra eorum umbralia perceptionis uisualis. Itaque, Deus esset rex tantum partis quatuor centessimarum partium Vniuersi. Tamen uerum, etsi tam paucarum centessimarum partium rex, rex fere omnis mundi uitae hactenus expertae. Nihilominus, quidam dualismus maneret in uitae mundi, nam Diabolus maneret rex obscuritatis quae luce ultrauiolacea magnum momentum uitae habet propter uitaminam D.... maneretque rex microundarum et radiationum X et, generaliter, rex photonorum magnae energeiae.... Sed, per radiographias, tomographias, etc, Deus particeps quoque fieret, scientiarum hodiernarum grátiá, lucis haud uisibilis. Forsan autem, semper fuit rex etiam lucis haud uisibilis qua de causa quae a Deo facta uel iusa prima facie terribilia uel infernalia uiderentur aliter essent uere luminosae. Itaque, theologice me interrogo an lux haud uisibilis sit spectrum ambiualentiae Dei. Haec tantum per iocum, ut patet, dixi nam contemno extemporaneum anticlericalismum hodiernum et christianophobiam.

Scripsit Xavierus Fran