Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Life flashing before your eyes?

De morte fere tacta

Multi libri divulgati sunt, in quibus homines se mortem fere attigisse narrant: tunc tota vita ante oculos brevissimo tempore discurrit, moriens suum corpus exanime extrinsecus contemplat, sensus praevalet pacis et gaudii. Acta medica Americana "Medicina difficilis" (Critical Care Medicine) scriptum ediderunt studiosorum Slovenorum qui, postquam LII aegrotos quorum corda constiterant interrogaverant, collegerunt factum saepe cum incremento carbonii dioxydati tam in spiritu emisso quam in sanguine per arterias fluenti; etiam maior kalii densitas putatur magni momenti esse in talem singularem animi statum efficiendo.

Zalica Klemenc Ketis, quae in Mariboris universitate operam dat, "Multae hypotheses - inquit - ad mortem fere tactam explicandam pronuntiatae sunt; nos comperimus aegrotantes, qui talia experti sint, in sanguine carbonii dioxydati copiam maiorem habuisse, si cum ceteris compares. Nemo antea nexum hunc rettulerat, quare diutius studendum est."

Scripsit Herimannus Novocomensis