Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

DE SINDONIS OSTENSIONE

De Sindonis ostensione

Quomodo scribam de Sindone? Potestne nostra aetate scribi Latine de argumento quod, ut affirmavit Papa Ioannes Paulus II, hominum ingenium lacessere videtur? Certe alii merito tractabunt de his sanctissimis reliquiis Christianorum; ergo paucis rebus in re versari conabor ut exponam eventum Ostensionis et quod in controversia est. Augustae Taurinorum apud Ecclesiam Cathedralem ab hora nona diei III ante Idus Apriles fidelibus Christianis linteum ostentum est universe nominatum Sindon, quod conspici poterit usque ad diem X ante Kalendas Iunias.

Evasit ex duobus incendiis, quorum alterum factum est anno MCMXCVII. Sindon exposita est restituta, sine suturis actis ad subveniendum damno post incendium ortum anno MDXXXII. Qua stragula tradunt corpus Christi mortui involutum esse antequam conditum esset in sepulcro. In hac conspicitur imago hominis qui videtur crucifixus esse, capite, vultu, pectore, manibus et pedibus vulneratus, sanguine aspersus. Qui putant linteum certam probationem esse mortis Christi et eius resurrectionis proferunt Evangelia, ubi invenimus quendam Ioseph ab Arimathaea, decurionem, discipulum Iesu, rogavisse Pilatum ut tolleret cadaver Christi, quod involutum Sindone positum est in sepulcro. Cum anno DXLIV post Ch. n. linteum repertum esset Edessae in Asia cui nomen erat mandylion (vultu tantum exposito) et ibi diu mansisset, saeculo X Costantinopoli nomine Sindonis comparuit. Sunt qui dicant ex hac aetate omnes artifices imaginem Christi finxisse similem facie Edessae vultui. Fama est deinde per Templares linteum sacrum in terram Francorum pervenisse; hic, custodita Sindone usque ad excidium ordinis Templarium, demum in possessionem venit Sabaudiae gentis. Iussu Ducis Emmanuelis Filiberti Sabaudii, Sindon Augustam Taurinorum anno MDLXXVIII translata est ubi primum in publicum proposita est. A saeculo XIX, inventa arte photographiae accidit recte ut forma impressa a luce videatur inversa sub oculis, id est nigra, deinde in cella obscura imago rectis coloribus visu impressa sit; ineunte saeculo XX, impressa imagine photographica Sindonis, notum est contrarium factum esse: in obscura parte hominis crucifixi effigies eminet. Quod praeterea singulare est, imago est triplici mensura: latitudo, longitudo, sed etiam altitudo exstat. Alii putant haec satis esse ad probandam fidem reliquiarum, sed alii non idem sentiunt: abhinc viginti duos annos ope scientiae nostrae aetatis, investigatis elementis huius lintei, sequitur ut linteum fictum opus sit, factum Media Aetate, non dignum fide. Cui parti a nobis credendum est? Disputatio in posterum videtur permansura esse. Catholicae Ecclesiae non interest ut auctoritas reliquiarum, physicis experimentis factis, probetur: Sindonem Christi crucis hominumque laboris signum esse. Haec est enim sententia Ostensionis: “Passio Christi, passio hominis”.

Scripsit Lydia Ariminensis