Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

FIETNE CHARTELLUM MUNDANUM GASIO EXPORTANDO?

CONVOCABITURNE CHARTELLUM MUNDANUM GASIO EXPORTANDO?

Contentio inter exportatores

Oraniae in urbe Algieriae habita modo est sessio ministrorum disciplinae energeticae terrarum, quae sunt sociae informalis Fori Exportatorum Gasii (GECF). Quae terrae in sua potestate habere putantur septuaginta centesimas (70%) omnium venarum methanii in toto mundo. Nihilominus socii GECF nondum queant pretia petrogasii in bursis mundanis secundum suam voluntatem mutare ut cum pretiis petrolei facere iam diu solet chartellum eius exportatrorum OPEC, licet huius civitates-sociae tantum dimidiam partem venarum petrolei in manu teneant.

Rebus ita stantibus tempore summitatis Oraniensis sessionis hospes repraesentatorque Algieriae, minister Chakib Khelil, ad alias terras-membra GECF appellavit, ut simile OPEC chartellum exportatorum gasii iure conderent. Huic propositui plus minusve consentiant omnes civitates GECF, omnino aliae sunt tamen earum sententiae de communibus inceptis talis chartelli. Ita exempli gratia Cataria nolit minus gasii exhaurire, ut eo modo pretia methanii augeantur, licet maxime id perficere velint Russia et phylarchas Arabica Doha (Ad-Dauha).

Praeteritis duobus annis pretia gasii continuatim decrescere solebant propter globalem crisin oeconomicam. Hodie in Europa pretium methanii statim afferendi dimidia parte minus esse quam petrogasii e Russia Algieriave huc importati secundum pacta bilateralia variarum terrarum Europae ante annum 2008 cum ambobus his terris exportatricibus contracta. Secundum Khelil, pretia gasii ad valores, quae ante crisin valere solebant, reditura sunt demum anno 2013 aut etiam postea.

Neque placent terris GECF studia US-Americanorum gasium bituminosum (quod scilicet in saxis rupinisque latet) exhaurire, quibus studiis efficiatur, ut pretium liquefacti gasii naturalis (LNG) in dies minus fiat.

Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl