Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Copernicus in sempiternum sepultus

Copernicus in sempiternum sepultus

Nicolai Copernici ossa digno in sepulcro, quod sub altari maximo ecclesiae cathedralis in urbe Polonica c. n. 'Frombork' (Varmia, Fraumberga) sitae positum est, tandem iacent.

Qua quidem in ecclesia erat sepulcrum quoddam nullâ inscriptione insignitum, in quo credebatur viri illius sceletum esse adservatum. Postquam autem fragmenta eorum ossium comparata sunt- examine genetico 'DNA' vocitato- cum aliquibus capillis, qui in libris olim a Nicolao habitis sunt inventi, quidam harum rerum periti adseruerunt ea ossa Copernici esse ipsius:

http://tinyurl.com/34t4osc

Qui vir Polonus vestigia Aristarchi Samii prosecutus, varios astrorum motus penitius investigavit et quae de illiusmodi observationibus cogitaverit, ea maxime in opere 'De revolutionibus orbium coelestium libri VI' inscripto clare docteque explanavit. Sunt qui referant exemplar huius operis «immortalis» (sic Alexander Koyré) paucis ante horis quam Nicolaus animam redderet- nempe die 24 Mai. a. 1543- praebitum fuisse viro illi, «CVIVS NOMEN ET GLORIA VTRVMQVE REPLEVIT ORBEM», sicut legitur in quadam inscriptione:

http://tinyurl.com/2ve2nvy

Quamvis autem hoc opus «Ad Sanctissimum Dominum Paulum III, Pontificem Maximum» esset dicatum, tamen non defuerunt viri ecclesiatici qui Nicolai Copernici doctrinis astronomicis adeo adversarentur, ut anno 1616 ipsae veluti haereticae a pontifice Paulo V damnatae sint. Utique unâ cum Ioanne Keplero et Galileo Galilei summum locum occupat Nicolaus Copernicus inter eos viros, quorum studio indefesso et rationis usu a praeiudiciis libero illud maximi factum est ponderis ac momenti- inter saeculum XVI et XVII-, ut siderum et mundi natura melius cognosceretur. Etiam quidam episcopi et archiepiscopi Poloni adfuerunt recentioribus caerimoniis habitis praesertim ea in urbe, ut cineres et ossa illius mathematici, medici, iurisperiti, astronomi novo et pulchriore in sepulcro tandem conderentur. Sed quidam haud possunt- legitur in symbola quadam nudius tertius in actis diurnis Italicis 'la Repubblica' inscriptis edita:

<http://tinyurl.com/3xpphv3>

- illud in doctrinas astronomicas tunc progredientes fastidium contemptumque brevi oblivisci; quare capsa lignea cineres ossaque continens Copernici nonnullos dies in aliquibus Poloniae urbibus, ut illius viri memoria a permultis Polonis coleretur, exposita est.

Scripsit Victorius Ciarrocchi