Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

DIGLOSSIA ECB AC NUMMARIARUM PRIVATARUM

DIGLOSSIA ECB ET NUMMARIARUM PRIVATARUM

De Graecia et Unione Europaea...

Mense Iunio ineunte, praecipuae orbis nummariae convenerunt in Vindobonam in Institutum Internationale rerum Nummariarum; erant ad nongenta (900) nummarii; ii autem qui interfuerunt bifariam de rebus futuris sentire videbantur: alii, gubernationibus proximi, putant oeconomicam crisim quanvis gravem tamen esse commode regendam ex consiliis Unionis Europaeae et Fundi Monetarii Internationalis; alii, proximi privatis, censent res ita gravissimas se gerere ut aliquae nationes -vel Graecia - oeconomiam suam apte moderare non possint, neque creditoribus internationalibus pecuniam solvant; inde necesse est versuram ab eis actum iri (id est debita denuo pacisci deminutione fenoris et pecuniae totius restituendae procrastinatione); periculum igitur instat ut aliae nationes vel Hispania, Italia Lusitaniave debita idcirco solvere nequeant, nam ex Graecia pecuniam reliquae nationes Europaeae non accipient; qua de causa etiam Nummaria Centralis Europaea (ECB) auctoritatem suam apud orbem negotialem deminutam et vexatam brevi tempore habebit, quia pecuniam iis nationibus quarum oeconomia male se habet pecuniam credidit; praeterea Nummariae Praeses, Iohannes-Claudius Trichet (quem photographema supra monstrat), die 10 Iunii nuntiavit pecuniam a Nummaria denuo in posterum mutuo datum iri (1); at apud plerosque oeconomistas nationes Europaeae non debent pecuniam a Nummaria Centralis mutuari; nam eius autonomiam opinantur brevi tempore deletum iri ob pecuniam non restitutam (2).

1-El Financiero en línea (http://www.elfinanciero.com.mx/ElFinanciero/Portal/cfpages/contentmgr.cfm?docId=267300&docTipo=1&orderby=docid&sortby=ASC)
2-Francisco Garcés, El Mercurio (Santiago de Chile) 11 de mayo de 2010.

* Die Lunae agentura aestimatoria Moody's suam aestimationem valoris obligationis regiminis Graeciae demisit quattuor punctis usque "statum sordidum".

Scripsit Paulus Kangiser