Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Ecclesia extra legem(

Ecclesia extra legem

Quamvis usquequaque investigationes de paedophilia in ecclesia catholica Belgica describantur, de initio tantum agi videtur

Promulsis tantum sunt centenae investigationes, quae consilium Adrianssess perterruerunt: cum enim de Flandricis sceleribus plerumque narrant, exspectanda est eiusdem generis lavina ex Vallonum regione. Cur enim Flandriae magis quam Valloniae sit paedophilia pastorum? Ex Vallonia factum nos (id est acta diurna Le Soir) comperimus, quo auctoritates catholica graviter accusandae sunt: presbyterum pueris abusum esse, auctoritates indicia neglexisse, adolescentibus periclitantibus nullum auxilium allatum esse, diuturnam operam datam esse ne facinora patefierent. Quod testimonium ante iudices non dum comprobatum est, sed hoc sine dubio demonstrat, ecclesiae catholicae morem esse hominum iura summa neglegere. Nuntius eminens ecclesiae hoc adfirmat, adiectivo inaudito utens ut vinculum presbyteri cum episcopo suo describat: "feudale vinculum", recte legistis: "feudale". Saeculo vicesimo primo videtur ecclesia auctoritatem ex Aevo Medio ortam gerere. Semel non illi, qui ecclesiae opponuntur, extremis et acerrimis verbis utuntur.

Si arguas religionem ad adultos liberos tantum pertinere, memento facinora illa, ab auctoritatibus parum temperata, etiam iuvenibus et pueris puellisque non pepercisse. De factis et sceleribus parum compertum est, satis tamen ut pateat ecclesiam sibi solam consulere non posse, leges observantem quas ipsa sibi creavit. Gravissimum est iudicum officium, quos speramus firme sustinere posse.

Scriptum hoc Georgii Kuczkiewicz in actis diurnis Belgicis Le Soir die IX mensis MMX apparuit et in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis