Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Seven EU banks fail stress tests

SECUNDUM EFFECTUS PROBAE DURITATIS...

Tantum septem argentariae Europaeae aegrotant

E nonaginta et una (91) magnis argentariis Europaeis tantum septem examen duritatis a Consilio Europaeo Mensis Bancariis Supervisendis (CEBS) peractum non superaverunt. Quae argentariae debiles sunt quinque Hispanicae (Diada, Espiga, Banca Civica, Unnim et Cajasur), Germanica banca hypothecaria Hypo Real Estate et Graeca magna e parte statalis ATEbank.

Proba duritiae in eo constabat, ut argentariae aestimarentur, quomodo rem agerent in condicionibus altioris (3 centesimis opinato) casus oeconomiae, maiorisque incrementi numeri hominum sine labore manentium, ergo multo minoris solito numeri hominum, qui suum aes alienum ad tempus solvant. Talibus condicionibus (adhuc ficticiis) septem supradictas argentarias mox decocturas ab analystis inventum est, nisi iis 3,5 miliarda euronum pecuniae recentis praeberentur.

Qui effectus probationis videntur meliores esse quam multi putabantur, sed - queruntur nonnulli pecuniae locutores - condiciones ficticias ad hanc probam adhibitos fuisse nimis faciles. "Quid faciant multi ex his Europaeis mensis bancariis, qui examen superaverunt, si exempli gratia decoctura obligationum publicarum Graeciae pronuntiatur?" - rogat Jakub Borowski, analyticus Polonicae InvestBank.

Optimistae tamen commorantur in eo, quod inter debiles argentarias nulla trapeza Lusitana (Portugalis) invenitur, nam Lusitania timebatur esse altera (post Graeciam) victima crisis fiscalis inter terras Unionis Europaeae saevientis.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl