Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

it

ITALIA: NAVIS PROCELLIS VEXATA “CAESARE” BERLUSCONI IMPERANTE, CORRUPTIONE PERVAGANTE ET LIBERTATE PERICLITANTE

Ad “redde rationem” perventum est!

In eadem Parte (dextera) Berlusconi eiusque fautores cum Fini eiusque fautoribus contendunt. De quibus rebus? De multis rebus, praesertim de officiiis legibusque observandis. Berlusconi propositis omnes adversariae Partes acriter obstant.

Cum vulgares scelesti homines electronicis instrumentis investigabantur, bene erat, nihil obstabat ; cum autem iisdem instrumentis Berlusconi eiusque sodales investigati sunt et contra leges egisse visi sunt, Berlusconi ipse, specie vitae privatae protegendae (anglice privacy), legem tulit qua facultas investigandi contineretur, praesertim de viris publicis (qui, sine dubio, plurimum possunt) et de administratoribus (anglice white collars). Eadem lex non solum investigationibus minatur (quae maximi momenti sunt ad omnis generis crimina detegenda) sed etiam libertati nuntios edendi actis diurnis et interretibus.

Tempore praeterito “Da mihi basia, mille basia, Fini!”

Sodales “Caesaris” (hoc nomine investigatores adfirmant telephonis colloquiis Berlusconi appellari) accusantur clandestinam consociationem constituisse (quod est contra legem!) ad sua amicorumque negotia protegenda; ad hoc summos magistratus quoque adisse. “Do ut des” imperavit! Viri publici, argentari, aedificatores, magistratus hoc in “luto” volutati esse videntur. Sunt nonnulli (inter quos Fini) in Dextera Parte qui petunt ut viri publici de rebus contra leges accusati (etsi berlusconiani sunt) munera deponant; iidem (“Finiani” appellantur), cum eiusdem Partis sint, a Berlusconi eiusque sodalibus inimici habentur (quasi”Caesaris” maiestatem laedant!) et digni qui a dextera Parte deiciantur. Adversae Partes quoque (Moderata et Sinistra) petunt ut viri publici accusati (“societas sceleris ad adiuvandum”) sponte munera amittant, quod maximi ad Rei Publicae dedecus interest.

Iam tres sodales rei publicae rectores Berlusconi (re coactus) coegit ut munera deponerent; parum abest quin eorum numerus augescat: dedecus finem non haberet! Nunc ad finem comoediae perventum est: Berlusconi a “sua” Parte Fini eiusque fautores nuper eiecit, qui autem novam Partem condiderunt, cui nomen dederunt “Futura et Libertas”. Haec intestina bella dum exardescunt, pauperum numerus augetur, plurimi sine opere sunt, plurimi opus amittunt.

His diebus: "Inhonesti a nostra Parte expellendi sunt, Silvi, non ego!"

Dum Romae consulitur …tota Italia expugnatur.

 

 

 

Scripsit Dominicus Gallipoli