Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

FORA CRESCUNT OB MELIORA DATA MACROOECONOMICA

FORA CRESCUNT OB MELIORA DATA MACROOECONOMICA

Spes novi animi alti?

Praeteritos tres dies fora bursaria mundi creverunt ob meliora opinato data statistica manantia ex USA, Sinis et Europa. Maxime gavisi sunt pecuniae collocatores praesertim novissimis editionibus indicium activitatis industrialis: ISM (US-Americanorum) et PMI (Sinensium). Quae ambo super limen 50 punctorum manent, quod spectat ad incrementum oeconomiae (dum numeri infra limen 50 punctorum suggerant recessionem). Incertis datis praeteritorum mensium, periti rerum oeconomicarum non erant omnino certi, utrum ambae maximae oeconomiae orbis terrarum adhuc progrediantur an retro cedant. Nonnulli collocatores praeteritis septimanis coeperunt queri de imminenti altera phasi crisis globalis, post scilicet primam annorum 2008-09.Melior exspectata erat quoque condicio mercatus laboris in USA mense Augusto: adhuc numerus hominum labore egentium ibi crescit, passu tamen lentiore. Peior opinato est tamen index ISM, qui attinet ad non-industriales sectiones oeconomiae US-Americanae.

In tota modo finita septimana index negotiationum bursae Neoeboracensis, S&P 500, auctus est 3,8 cenetesimis, quod spectat ad optimum effectum proximarum praeteritarum hebdomadum. Index fororum totius mundi MSCI crevit hac septimana 3,6 %.

In fora rediens animus altus, sit ille moderatus, fulsit "nummos periculosos", ut sunt euro et praecipue dolarium Australiense et Neozelandense (cadit tamen valor dolarii USA). Ob eandem causam creverunt pretia cupri et argenti.

Scripsit Stanislaus