Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Agrestes Boliviani ultionem sumunt de tribus fratribus quos vivos sub terram sepelierunt

De horrendo scelere in Bolivia

Agrestes Boliviani ultionem sumunt de tribus fratribus quos vivos sub terram sepelierunt

Iustitia atavica sive indigena apud Bolivianos paulatim vigorem capit:  nuper crimen repertum est, quod perpetratores non crimen sed putant fuisse iustitiam. Haec acciderunt in vico Quillacollo nominato, prope Cochabamba (legitur fere Cociabanba pronuntiatu italico).

Fratres nuncupati Espinoza cum agricola cui nomen Miguelinus Delgado forte potabant; alii affirmant Miguelino cibo vel potu fauces casu obrutas graviter esse, adeo ut diem obiret; alii a fratribus illum esse necatum; dein incolae sexaginta in eos vi et manibus arripuerunt, vexarunt, interficierunt, in fossam vivos -ut putatur- eiecerunt; duae eorundem sorores sospites relictae sunt.

Custodes publici, qui corpora e fossa recuperarunt, cruciatus vestigia viderunt, nam cadavera super spinis iaciebant.

De hoc scelere politici Boliviani valde disputant, propterea quod in ipsa Constitutione Politica “iustitia indigena”  a recenti reformatione accipitur; tamen nondum sunt statuti fines inter iurisdictionem indigenam et ordinariam; inde instat periculum ut agrestes iustitiam in suis manibus sumant.

Fons: El Mercurio de Santiago, 16 m. sept. 2010

Scripsit Paulus Kangiser